|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod filius distinguatur
filiatione a spiritu sancto.
Eodem enim modo aliquis constituitur, et ab alio distinguitur. Sed
persona filii constituitur filiatione, quae proprietas est personalis,
id est constituens personam filii. Ergo filiatione distinguitur a
spiritu sancto.
Sed contra, est quod Boetius dicit in Lib. de Trinit., quod sola
relatio in divinis multiplicat Trinitatem; et Anselmus dicit in
Lib. de processione spiritus sancti, quod ibi solum distinguuntur
personae divinae ubi occurrit relationis oppositio. Sed filius non
opponitur relative spiritui sancto filiatione, sed solum patri. Ergo
filius non distinguitur filiatione a spiritu sancto, sed solum a
patre.
Respondeo. Dicendum, quod hoc modo se habent proprietates personales
in divinis ad distinguendum personas sicut se habent in rebus
naturalibus formae substantiales ad distinguendas species rerum, sic
tamen quod a creaturis exempla ad Deum assumpta non omnino similia
sunt. In rebus autem naturalibus distinguitur aliquid per formam suam
ab alio dupliciter. Uno modo secundum directam oppositionem formae ad
formam. Et hoc modo distinguitur unaquaeque res naturalis ab omnibus
speciebus sui generis, quae habent formas oppositas, secundum quod
genus dividitur oppositis differentiis; sicut sapphyrus distinguitur
sua forma ab omnibus aliis speciebus lapidum. Alio modo distinguitur
res naturalis per suam formam secundum habere et non habere. Et hoc
modo quod habet aliquam formam naturalem, distinguitur ab omnibus non
habentibus formam illam: sicut sapphyrus per suam formam naturalem
distinguitur non solum ab aliis generibus lapidum, sed a speciebus
animalium et plantarum. Sic ergo dicendum, quod filius sua filiatione
distinguitur quidem a patre secundum oppositionem relativam filiationis
ad paternitatem, sed a spiritu sancto distinguitur filiatione, per hoc
quod spiritus sanctus non habet filiationem quam filius habet.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|