|
Et videtur quod non.
Quia quaecumque differunt specie, differunt numero. Sed corpus
Christi appensum in cruce et iacens in sepulcro, differt specie eo
modo quo mortuum et vivum differunt specie. Ergo non est unum et idem
numero.
Sed contra, quaecumque sunt unum et idem supposito vel hypostasi,
sunt unum et idem numero. Sed corpus Christi iacens in sepulcro et
appensum cruci, est unum et idem supposito sive hypostasi, quia
hypostasis verbi Dei nunquam separata est ab eius corpore. Ergo
corpus Christi est unum et idem numero appensum cruci et iacens in
sepulcro.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc cavendae sunt duae damnatae
haereses. Quarum una est Arianorum, qui cum ponerent Christum
animam non habuisse, sed verbum fuisse corpori loco animae, per
consequens posuerunt quod verbum separatum est in morte a corpore;
sicut manifeste patet in quodam sermone Arianorum, contra quem
Augustinus disputat. Alia vero est haeresis Galanitarum, quae fuit
in sexta synodo damnata; qui cum ponerent unam naturam compositam ex
divinitate et humanitate, posuerunt illam naturam simpliciter
incorruptibilem; et ita posuerunt corpus Christi simpliciter
incorruptum, non solum corruptione putrefactionis, quod fides
Catholica tenet, secundum illud Psalm. XV, 10: non dabis
sanctum tuum videre corruptionem, sed etiam corruptione quae pertinet
ad rationem mortis: quod est impium, ut patet per Damascenum in
III Lib. Sic ergo, ad excludendam primam haeresim, oportet nos
ponere identitatem secundum suppositum in corpore Christi appenso cruci
et posito in sepulcro. Ad excludendum vero secundam haeresim, oportet
nos ponere veram differentiam mortis et vitae. Sed quia prima unitas
maior est quam secunda differentia, dicendum est, quod est idem numero
corpus Christi appensum cruci et iacens in sepulcro.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa non tenet in corpore
Christi, propter unitatem hypostasis.
|
|