|
Et videtur quod sic.
Augustinus enim, VIII super Genes. ad litteram, comparat
infusionem gratiae illuminationi: sicut, inquit, aer, praesente
lumine, non factus est lucidus, sed fit, quia si factus esset, non
fieret, sed etiam, absente lumine, lucidus maneret; sic homo, Deo
praesente, illuminatur, absente autem, continue tenebratur, a quo
non locorum intervallis, sed voluntatis aversione disceditur. Sed sol
semper facit novum lumen in aere. Ergo Deus semper facit novam
gratiam in anima.
Sed contra, nobilioris creaturae nobilius est esse. Sed gratia est
nobilissima creatura, quia est perfectio naturae rationalis creatae.
Ergo eius esse est nobilissimum. Non ergo durat solum in momento: et
ita non semper Deus facit novam gratiam.
Respondeo. Dicendum, quod duplex est actio. Quaedam quae fit cum
motu. Et talis actio semper est cum aliqua innovatione, quia semper
in motu aliquid fit, et aliquid desinit esse, in quantum acceditur ad
terminum et receditur a termino, et propter hoc philosophus dicit, in
VII Physic., quod in omni motu est quodam modo fieri et corrumpi.
Alia autem actio est quae est sine motu, per simplicem communicationem
formae: in quantum scilicet agens suam similitudinem imprimit
recipienti disposito. Et talis actio in principio quidem est cum
innovatione, secundum quod de novo acquiritur forma in subiecto; sed
continuatio ipsius actionis, sicut nullum habet motum adiunctum, sed
simplicem influxum, sive communicationem, ita etiam nullam habet
innovationem. Et hoc modo causatur gratia a Deo in anima. Unde
dicendum est, quod quamdiu durat gratia in anima, Deus in anima
operatur causans eam; non tamen ita quod faciat semper novam gratiam,
et quod singulis momentis existens corrumpatur; sed quia eamdem gratiam
quam primo infudit, semper operatur in anima, conservans ipsam. Quod
quidem difficile est ad intelligendum non valentibus abstrahere
considerationem suam ab actionibus quae sunt cum motu, in quibus semper
aliquid innovatur, ut dictum est.
Ad primum ergo dicendum, quod lumen semper fit in aere, quia semper
actione solis illuminantis conservatur; non quod semper fiat aliud et
aliud lumen.
|
|