|
Ad primum sic procedebatur: videtur quod per absolutionem sacerdotis
culpa remittatur.
1. Dicit enim Hugo de sancto Victore in libro de sacramentis, quod
sententiam Petri sequitur sententia caeli. Sed sententia caeli est de
remissione culpae. Ergo remissio culpae sequitur sententiam Petri,
quae est sacerdotis absolventis.
2. Praeterea, sacramenta sunt medicinae contra peccata. Sed per
medicinam sanantur vulnera vel aegritudines. Ergo aegritudo vel vulnus
peccati sanatur per sacramentum poenitentiae. Sed sacramentum
poenitentiae consummatur in hoc quod dicit: ego te absolvo, sicut
sacramentum Baptismi in hoc quod dicit: ego te baptizo. Ergo per
absolutionem sacerdotis dimittitur culpa.
3. Sed contra, est quod per solam contritionem dimittitur peccatum
secundum illud Psalm. XXXI, 5: dixi: confitebor adversum me
iniustitias meas domino: et tu remisisti impietatem peccati mei. Sed
contritio praecedit absolutionem sacerdotis, quia sacerdos non debet
aliquem absolvere, nisi aestimet eum contritum. Ergo remissio culpae
praecedit absolutionem sacerdotis; non ergo per absolutionem sacerdotis
culpa remittitur.
Respondeo. Dicendum, quod sacramenta dupliciter operantur: uno modo
secundum quod exhibentur in actu; alio modo secundum quod habentur in
voto. Et hoc ideo quia sacramenta operantur ut instrumenta divinae
misericordiae iustificantis: Dei autem est respicere hominis cor,
secundum illud I Reg. cap. XVI, 7: homines vident ea quae
parent, Deus autem intuetur cor. Et ideo, quamvis res naturales non
agant nisi praesentialiter adhibitae, sacramenta tamen agunt etiam
secundum quod sunt in voto; sed plenius sacramentalem effectum inducunt
quando actu exhibentur, sicut in Baptismo. Nam catechumenus, si sit
adultus, et habeat Baptismum in voto, iam consecutus est effectum
Baptismi quantum ad emundationem a peccato, et consecutionem gratiae,
quae est proprius effectus Dei; sed quando actu Baptismum suscipit,
consequitur plenius quosdam sacramentales effectus, quia suscipit
characterem et remissionem totius poenae. Si quis tamen esset qui non
prius haberet Baptismum in voto quam actu baptizaretur, sicut
praecipue patet in pueris, simul recipit per Baptismum gratiam
remittentem culpam, et omnem alium sacramenti effectum. Et hoc etiam
contingeret in adulto, si simul cum baptizaretur, votum Baptismi
habere inciperet. Et idem est etiam in sacramento poenitentiae, quod
consummatur in dispensatione ministri absolventis. Cum enim aliquis
actu absolvitur, consequitur plenarie sacramenti effectum; sed si
antequam absolvatur, habeat hoc sacramentum in voto, quando scilicet
proponit se subiicere clavibus Ecclesiae, iam virtus clavium operatur
in ipso, et consequitur remissionem culpae. Si quis tamen in ipsa
absolutione incipit conteri, et claves Ecclesiae habere in voto; in
ipsa absolutione sacerdotis culpa ei dimittitur per gratiam, quae
infunditur in hoc sacramento, sicut et in aliis sacramentis novae
legis; unde quandoque contingit quod aliqui non perfecte contriti,
virtute clavium gratiam contritionis consequuntur, dummodo non ponant
obicem spiritui sancto; et idem est in aliis sacramentis novae legis,
in quibus gratia confertur. Videtur tamen esse differentia inter
Baptismum et poenitentiam: propter hoc quod sacramentum poenitentiae
semper exhibetur adultis, in quibus ut plurimum contritio praecedit
tempore confessionem et absolutionem; Baptismus autem multoties
confertur pueris, in quibus votum Baptismi non praecedit. Omnino
autem simile appareret, si etiam Baptismus exhiberetur adultis.
Ad primum ergo dicendum, quod verbum Hugonis non est sic
intelligendum quasi sententia Petri in sacerdote absolvente praecedat
tempore sententiam caeli, id est Dei remittentis culpam; sed quia
sententiam Petri approbat sententia Dei.
Ad secundum dicendum, quod medicina sacramentalis operatur non solum
actu adhibita, sed etiam in proposito existens; et ideo quandoque
sanatio vulneris praecedit sacramentalem absolutionem.
Ad tertium dicendum, quod nunquam potest esse vera contritio sine voto
clavium Ecclesiae, quantumcumque sit dolor de peccato praeterito, et
propositum abstinendi in futurum; et ideo in contritione culpa
remittitur.
|
|