|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod vir possit accipere crucem ad
transfretandum ultra mare nolente uxore, si de eius incontinentia
timeatur.
Non debet enim homo praetermittere propriam salutem pro salute aliena.
Sed homo procurat salutem propriam per hoc quod cruce signatur,
consequens plenam remissionem peccatorum. Ergo non debet hoc
praetermittere, ut provideat saluti uxoris.
Sed contra, est quod Augustinus dicit: si abstines sine uxoris
voluntate, tribuis ei fornicationis licentiam, et peccatum illius tuae
imputabitur abstinentiae. Sed accipiendo crucem impeditur a redditione
debiti. Ergo videtur quod peccatum uxoris, si contingat, viro
imputetur.
Respondeo. Dicendum, quod quae sunt necessitatis, non sunt
praetermittenda propter ea quae sunt propriae voluntatis; unde etiam
dominus, Matth. XV, 6 reprehendit Pharisaeos, qui docebant
praetermittere mandatum de honoratione parentum, ut aliquae voluntariae
oblationes Deo offerrentur. Ex necessitate autem viro imminet ut
gerat curam uxoris, quia caput mulieris est vir, ut dicitur I ad
Cor. XI, 3. Sed quod accipiat crucem ad transfretandum,
subiacet propriae voluntati. Unde si uxor sit talis quae sequi non
possit propter aliquod legitimum impedimentum, et de eius incontinentia
timeatur, non est ei consulendum ut accipiat crucem, et dimittat
uxorem. Secus autem est, si uxor continere voluntarie proponat vel
velit, et possit sequi virum suum.
Ad primum ergo dicendum, quod hoc etiam ad salutem propriam viri
pertinet ut gerat curam de salute uxoris, quae viri regimini
committitur.
|
|