|
Deinde quaesitum est de actibus humanis. Et primo de actibus
pertinentibus ad praelatos. Secundo de actibus qui possunt pertinere
ad omnes. Pertinet autem ad praelatos praecipere, dispensare in
praecepto, excommunicare rebellantes praeceptis, et beneficia
ecclesiastica conferre. Unde circa primum quaeruntur quatuor.
1. Primo de obedientia ad praecepta praelatorum; utrum scilicet
religiosus teneatur obedire praelato suo praecipienti ei in virtute
obedientiae quod revelet ei crimen fratris occultum.
2. Secundo circa dispensationem; utrum Papa possit dispensare in
bigamia.
3. Tertio circa excommunicationem; utrum aliquis teneatur vitare
excommunicatos illos de quorum excommunicatione etiam inter peritos est
diversa sententia, quibusdam dicentibus eos excommunicatos esse, et
aliis non esse.
4. Quarto circa collationem beneficiorum; utrum praelatus Ecclesiae
licite possit dare beneficium consanguineo suo idoneo existenti, si
aequa facilitate occurrat ei alius magis idoneus.
|
|