|
Et videtur quod sic.
1. Dicit enim Augustinus, in libro LXXXIII quaestionum,
quod Deus singula propriis rationibus creavit, et alia ratione
hominem, et alia ratione equum. Sed rationes rerum in mente divina
dicuntur ideae, ut patet per Augustinum, ibidem. Ergo sunt plures
ideae.
2. Praeterea, secundum hoc sunt aliqua distincta quod Deus earum
distinctionem cognoscit. Cognoscit autem earum distinctionem in
seipso. Ergo distinctarum rerum sunt in Deo plures et distinctae
ideae.
3. Sed contra, omne nomen quod in divinis dicitur aut est
essentiale, ut Deus, aut personale, ut pater, aut notionale, ut
generans. Sed hoc nomen idea neque est personale neque notionale,
quia non conveniret tribus personis. Ergo est nomen essentiale. Sed
nullum essentiale multiplicatur in divinis. Ergo non possumus dicere
quod in Deo sint plures ideae.
Respondeo. Dicendum, quod duplex est pluralitas. Una quidem est
pluralitas rerum; et secundum hoc non sunt plures ideae in Deo.
Nominat enim idea formam exemplarem. Est autem una res quae est
omnium exemplar: scilicet divina essentia, quam omnia imitantur, in
quantum sunt et bona sunt. Alia vero pluralitas est secundum
intelligentiae rationem; et secundum hoc sunt plures ideae. Licet
enim omnes res, in quantum sunt, divinam essentiam imitentur, non
tamen uno et eodem modo omnia imitantur ipsam, sed diversimode, et
secundum diversos gradus. Sic ergo divina essentia, secundum quod est
imitabilis hoc modo ab hac creatura, est propria ratio et idea
huiusmodi creaturae; et similiter de aliis: unde secundum hoc sunt
plures ideae, secundum quod intelligitur divina essentia secundum
diversos respectus quos res habent ad ipsam, eam diversimode
imitantes. Huiusmodi autem respectus non solum intelliguntur ab
intellectu creato, sed etiam ab intellectu increato ipsius Dei. Scit
enim Deus, et ab aeterno scivit, quod diversae creaturae diversimode
essent eius essentiam imitaturae; et secundum hoc ab aeterno fuerunt in
mente divina plures ideae sicut rationes propriae rerum intellectae in
Deo. Hoc enim significat nomen ideae, ut sit scilicet quaedam forma
intellecta ab agente, ad cuius similitudinem exterius opus producere
intendit; sicut aedificator in mente sua praeconcipit formam domus,
quae est quasi idea domus in materia fiendae.
Ad primum ergo dicendum, quod Augustinus intelligit esse aliam et
aliam rationem secundum diversitatem respectuum, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod cum dicitur: secundum hoc res sunt
distinctae, prout Deus earum distinctionem cognoscit; haec locutio
est duplex. Quod enim dicitur: secundum quod Deus cognoscit, potest
referri ad cognitionem divinam ex parte cogniti, vel ex parte
cognoscentis. Si ex parte cogniti, sic vera est locutio: est enim
sensus, quod hoc modo res sunt distinctae sicut Deus cognoscit eas
esse distinctas. Si vero referatur ad cognitionem ex parte
cognoscentis, sic locutio falsa est: erit enim sensus, quod res
cognitae illum modum distinctionis habent in intellectu divino quem
habent in seipsis; quod falsum est; quia in seipsis res sunt diversae
essentialiter, non autem in intellectu divino; sicut etiam res in se
ipsis sunt materialiter, in intellectu autem divino immaterialiter.
Et in hoc ultimo sensu procedebat obiectio.
Ad tertium dicendum, quod ratio illa procedit de pluralitate reali:
talis enim pluralitas in nominibus essentialibus non invenitur, sed
solum pluralitas quae est secundum intelligentiae rationem.
|
|