|
Ad primum sic proceditur: videtur quod subditus non teneatur obedire
praelato praecipienti revelationem criminis occulti.
Nullus enim tenetur obedire alicui in hoc quod non subditur eius
iudicio. Sed occulta non subduntur iudicio humano, sed soli iudicio
divino. Ergo circa eorum revelationem nullus tenetur obedire praelato
praecipienti.
Sed contra, est quod praelatus in capitulo religiosorum potest
praecipere id de quo iudex saecularis vel ecclesiasticus potest exigere
iuramentum. Sed quandoque iudex saecularis vel ecclesiasticus exigit
iuramentum ab aliquo, ut revelet id quod scit de aliquo occulto, ut
dicit quaedam decretalis de purgationibus. Ergo, pari ratione, ipse
praelatus in capitulo potest etiam religiosis praecipere in virtute
ipsius obedientiae, ut dicant ei si quid sciunt de aliquo crimine
occulto.
Respondeo. Dicendum, quod peccatum dupliciter potest esse occultum.
Uno modo simpliciter; ita scilicet quod ad multorum notitiam nullo
modo pervenit. Et tale peccatum occultum nocet soli facienti; et ideo
qui tale peccatum occultum fratris scit, solum hoc debet intendere ut
fratris peccantis salutem procuret. Unde institutus est a domino ordo
correctionis fraternae Matth. cap. XVIII, ut primo quidem
corripiat aliquis fratrem occulte peccantem inter se et ipsum solum;
postmodum adhibeat duos vel tres testes; et tunc tandem, si non
corrigatur, dicat Ecclesiae. Contra quem ordinem si praelatus
praecipiat ut peccatum fratris occultum ei dicatur, non est
obediendum, et ipse peccat praecipiendo: quia oportet Deo magis quam
hominibus obedire Act. V, 29. Si autem peccatum fratris non sit
adeo occultum quin per aliquas suspiciones in multitudinis notitiam
veniat, unde multorum scandalum oriatur; iam peccatum non solum nocet
illi sed multis. Et quia bonum multitudinis praefertur bono unius,
ideo praelatus debet disquirere veritatem de facto, ut scandalum
multitudinis vel cesset per poenam peccantis, vel per eius
excusationem. Et ideo in tali casu potest praecipere scienti crimen
fratris quod manifestet; et ille cui praecipitur, tenetur praelato
obedire. Sic enim cum non sit omnino occultum crimen, pertinet ad
iudicium praelati. Et in hoc casu loquitur decretalis, non autem in
primo.
Unde patet responsio ad obiecta.
|
|