|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod Papa non possit dispensare
in bigamiae irregularitate.
Non enim potest ab homine dispensari in his quae sunt divinitus
instituta, ut Bernardus dicit in Lib. de dispensatione et
praecepto. Sed doctrina apostoli, in qua continetur quod bigamus non
promoveatur, ut patet I Tim., III, et ad Tit., I, est
divinitus promulgata, secundum illum apostoli, II ad Cor.,
XIII, 3: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur
Christus? Ergo Papa non potest cum bigamis dispensare.
Sed contra, est quod in Decret., dist. 5, dicitur, quod Papa
cum quodam bigamo dispensavit.
Respondeo. Dicendum, quod Papa habet plenitudinem potestatis in
Ecclesia, ita scilicet quod quaecumque sunt instituta per Ecclesiam
vel Ecclesiae praelatos, sunt dispensabilia a Papa. Haec enim sunt
quae dicuntur esse iuris humani, vel iuris positivi. Circa ea vero
quae sunt iuris divini vel iuris naturalis, dispensare non potest:
quia ista habent efficaciam ex institutione divina. Ius autem divinum
est quod pertinet ad legem novam vel veterem. Sed haec differentia est
inter legem utramque: quia lex vetus determinabat multa tam in
praeceptis caeremonialibus pertinentibus ad cultum Dei, quam etiam in
praeceptis iudicialibus pertinentibus ad iustitiam inter homines
conservandam; sed lex nova, quae est lex libertatis, huiusmodi
determinationes non habet, sed est contenta praeceptis moralibus
naturalis legis, et articulis fidei, et sacramentis gratiae: unde et
dicitur lex fidei, et lex gratiae, propter determinationem articulorum
fidei, et efficaciam sacramentorum. Cetera vero, quae pertinent ad
determinationem humanorum iudiciorum, vel ad determinationem divini
cultus, libere permisit Christus, qui est novae legis lator,
praelatis Ecclesiae et principibus Christiani populi determinanda;
unde huiusmodi determinationes pertinent ad ius humanum, in quo Papa
potest dispensare. In solis vero his quae sunt de lege naturae, et in
articulis fidei et sacramentis novae legis dispensare non potest: hoc
enim non esset posse pro veritate, sed contra veritatem. Manifestum
est autem quod bigamum non promoveri, neque est de lege naturae, neque
pertinet ad articulos fidei, neque est de necessitate sacramenti (quod
patet ex hoc quod si bigamus ordinetur, recipit ordinis sacramentum);
sed hoc pertinet ad quamdam determinationem divini cultus. Unde circa
hoc potest Papa dispensare, licet dispensare non debeat nisi ex magna
et evidenti causa; sicut etiam posset dispensare circa hoc quod aliquis
sacerdos non indutus vestibus sacris consecraret corpus Christi. Et
eadem ratio est de omnibus aliis huiusmodi, quae ex institutione humana
processerunt.
Ad primum ergo dicendum, quod apostolus dupliciter in doctrina sua
aliqua proposuit: quaedam quidem sicut promulgans ius divinum, sicut
illud quod habetur ad Galat., V, v. 2: si circumcidimini,
Christus vobis nihil proderit; et multa alia huiusmodi: et in hoc
Papa non potest dispensare. Quaedam vero sicut propria auctoritate
aliqua statuens: nam ipse dicit, I ad Cor., XI, 34: cetera
(...) cum venero, disponam; et infra, XVI, mandavit ut
collectae quae fiunt in sanctos, per unam sabbati fiant: quod non
pertinet ad ius divinum. Et similiter etiam quod dicitur de bigamo non
promovendo non est iuris divini, sed institutio auctoritatis humanae
divinitus homini concessae.
|
|