|
Ad tertium sic proceditur: videtur quod non debeant vitari illi
excommunicati circa quorum excommunicationem sapientes contraria
opinantur.
Quia secundum iura episcopus non potest auferre beneficium quod clerico
concessit sine culpa. Sed non minus debetur communio fidelium cuilibet
fideli quam beneficium clerico sibi ab episcopo collatum. Ergo nec
communio fidelium est alicui subtrahenda sine culpa. Sed quando
dubitatur an causa subsit, promptior debet esse animus boni viri ad
interpretandum in mitiorem partem. Ergo ex quo dubitatur de
excommunicatione aliquorum, magis debet aliquis pro hoc stare quod non
sint excommunicati; et ita non debet eos vitare.
Sed contra, est quod si aliquis percussus in bello, moriatur, si
ignoretur quis eum percusserit, propter dubium quilibet qui in bello
interfuit, irregularis habetur secundum iura. Ergo a simili videtur
quod ex quo dubium est de aliquibus an sint excommunicati, propter
maiorem cautelam sint vitandi.
Respondeo. Dicendum, quod dubitatio de excommunicatione aliquorum,
aut praecedit sententiam iudicum, aut sequitur. Si praecedit, puta
cum nondum est declaratum per iudicum consensum aliquos esse
excommunicatos, non sunt vitandi quousque certo iudicio terminetur.
In hoc enim casu verum est quod in mitiorem partem interpretari
debemus; unde et Deuter., XVII, 8-10, dicitur: si
difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris (...) et
iudicum intra portas tuas videris verba variari (...) venies ad
sacerdotes et ad iudicem (...) quaeresque ab eis (...) et
facies quodcumque dixerint. Sed si ambiguum oriatur post concordem
iudicum determinationem, magis standum est sententiae iudicum, duplici
ratione. Primo quidem, quia iudices sollicitius discutientes
negotium, plenius possunt percipere veritatem, etiam si sint minus
periti, quam alii qui perfunctorie constituuntur, et extraordinarie.
Secundo quia hoc esset in magnum nocumentum utilitatis communis status
hominum, si sententiae non staretur, sed quilibet pro suo libitu
vellet sententiae calumniam ingerere, quia sic litigia essent
interminabilia. Et ideo in tali casu magis est standum sententiae
iudicum, nisi forte sit per appellationem suspensa.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|