|
Circa quartum sic proceditur: videtur quod praelatus Ecclesiae non
possit Ecclesiae curam committere suo consanguineo, quamvis idoneo,
postposito meliori.
1. Pater enim suae filiae quaerit sponsum quam magis potest idoneum;
et sponsus suae sponsae quaerit fidelissimum custodem pro posse. Sed
maior praelatus ad Ecclesiam sibi subiectam comparatur vel sicut pater
ad filiam, vel sicut sponsus ad sponsam. Ergo debet ei de persona
idonea providere quantum ad melius potest.
2. Praeterea, Ioannes Evangelista maxime fuit idoneum; et tamen,
quia consanguineus Christi erat secundum carnem, praetulit ei Petrum
in regimine Ecclesiae. Ergo etiam praelatus si habeat consanguineum
aeque idoneum, non debet ei providere in Ecclesia magis quam alii
aeque idoneo: multo ergo minus si sit minus idoneus.
Sed contra est, quod secundum ordinem rectum caritatis homo plus debet
diligere sibi magis coniunctos. Sed his quos magis ex caritate
diligimus, etiam magis debemus providere, unde eorum meritum crescat.
Cum ergo ex bona dispensatione Ecclesiae crescat meritum bene
administrantis, videtur quod praelatus magis debeat suis quam extraneis
providere, etiam si sint minus idonei.
Respondeo. Dicendum, quod aliter est dicendum de consanguineo
praelati aeque idoneo, et aliter de minus idoneo. Si enim sit aeque
idoneus, potest praelatus suum consanguineum praeferre, nisi forte ex
hoc scandalum oriatur, vel aliqui exinde malum exemplum accipiant, ut
probabiliter praesumi possit quod alii praelati hoc exemplo inducantur
ad dandum suis consanguineis etiam minus dignis. Et hoc ideo quia, ex
quo nihil deperit utilitati Ecclesiae, cum aeque idoneo providetur,
licet circa huiusmodi provisionem etiam amori naturali satisfacere, qui
non est contrarius caritati, sed magis caritate informatur. Et hoc
significatur Genes., XLVII, 6, ubi Pharao dixit ad Ioseph
de fratribus suis: si nosti in eis viros industrios, constitue eos
magistros pecorum meorum. Si vero sit minus idoneus consanguineus
praelati, non debet eum praeficere ad curam Ecclesiae postposito
meliori, duplici ratione. Primo quidem, quia hoc videtur esse contra
fidelitatem, quam in bono dispensatore dominus requirit. Non enim
faceret fideliter negotium alicuius domini qui posset rem eius
meliorare, si hoc praetermitteret, ut suis consanguineis
satisfaceret. Secundo, quia hoc videtur ad personarum acceptionem
pertinere, quae consistit in hoc quod aliquis accipit pro causa
conditionem personae quae non facit ad negotium; sicut si aliquis daret
sententiam pro aliquo quia dives est, et non quia iustitiam habet,
quae est conditio faciens ad negotium. Esse autem consanguineum, non
est aliqua conditio pertinens ad curam Ecclesiae, quae non obtinetur
iure sanguinis, sed divino munere. Esset autem conditio faciens ad
negotium circa dispensationem patrimonialium bonorum: unde si episcopus
de patrimonialibus bonis magis provideat suo consanguineo minus idoneo,
non est acceptio personarum. Sed si ratione consanguinitatis ei
provideat in patrimonio crucifixi, non caret vitio personarum
acceptionis, quam Augustinus dicit in ecclesiasticis gradibus
dispensandis, exponens illud quod habetur Iacobi, II, 1: nolite
in personarum acceptione habere fidem domini nostri Iesu Christi.
Hieronymus etiam dicit, et habetur VIII, quaest. 1: extraneus
ex alia tribu a Moyse eligitur, ut signaret, principatum in populo
non sanguini deferendum esse, sed vitae. At nunc cernimus plurimos
hanc rem beneficio facere, ut non quaerant eos in Ecclesia columnas
eligere quos plus cognoscant Ecclesiae prodesse, sed quos vel ipsi
amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti.
|
|