|
Ad primum sic proceditur: videtur quod homo sine peccato possit
appetere scire scientias magicas.
1. Non enim est peccatum appetere illud per quod ponitur intellectus
hominis in optimo. Sed per quamlibet scientiam ponitur intellectus
hominis in optimo, quia verum est bonum intellectus, ut dicitur in
VI Ethic., scientia autem verorum est. Ergo hoc potest licite
appetere, scire quamcumque scientiam; et ita sine peccato potest homo
appetere scire scientias magicas.
2. Sed contra, prohibitio non est nisi de illicito. Sed scientiae
magicae sunt prohibitae. Ergo illicitum est appetere eas scire.
Respondeo. Dicendum, quod actus humanus potest dici dupliciter: uno
modo ex genere: alio modo ex circumstantia. Ex genere quidem dicitur
esse actus bonus ex eo quod actus cadit supra debitam materiam. Debita
autem materia appetitus est bonum. Unde appetere quodcumque bonum,
est bonum in genere. Omnis autem scientia, sive quaecumque cognitio,
bonum aliquid est; alioquin Deus, cui nihil mali inest, non haberet
omnem scientiam tam bonorum quam malorum. Unde appetere quamcumque
scientiam, vel notitiam quarumcumque rerum, sive bonarum sive
malarum, est bonum in genere. Sed tamen secundum diversas
circumstantias additas potest esse bonum vel malum; et praecipue haec
diversificantur secundum intentionem finis. Nam si aliquis appetat
scire scientias magicas ut eis etiam utatur, est malum. Si autem
appetat eas scire ut eas confutet et reprobet, sic est bonum et
licitum. Similiter etiam ex conditione personae potest hoc
diversificari, vel etiam ex modo appetendi. Si enim sic aliquis
appetat scire huiusmodi scientias ut earum notitiam praeferat aliis
utilioribus rebus, inordinatus est appetitus; et similiter si sit
talis persona ad quam non pertineat hoc scire, inordinate hoc appetit.
Ad primum ergo dicendum quod omnis scientia ponit intellectum in aliquo
sui bono, quia omne verum est quoddam bonum intellectus; sed non omnis
scientia ponit intellectum in sui optimo, sed illa sola quae est circa
primam veritatem. Nec etiam verum est quod magicae artes sint
scientiae, sed potius sunt quaedam fallaciae Daemonum.
Ad secundum dicendum, quod huiusmodi artes sunt prohibitae quantum ad
suum usum. Si vero prohiberetur alicui etiam earum studium propter
periculum utendi, tunc esset malum quia prohibitum.
|
|