|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod non oportet, enuntiabile
quod semel est verum, semper futurum esse verum.
1. Si enim hoc esset verum in aliis enuntiabilibus, pari ratione hoc
esset verum in enuntiabilibus de futuro. Sed in istis hoc non est
verum; quia ut philosophus dicit in II de Gener.: futurus quis
incedere, non incedet. Ergo non oportet, enuntiabile quod semel est
verum, semper esse futurum verum.
2. Praeterea, si partes sunt eaedem, et totum est idem. Sed
partes enuntiabilis sunt praedicatum et subiectum et compositio. Ergo
idem est enuntiabile existente eodem praedicato et subiecto et
compositione. Sed taliter existente eodem enuntiabili contingit quod
sit quandoque verum et quandoque falsum; sicut hoc enuntiabile,
Socratem sedere, est verum eo sedente, et falsum eo non sedente,
secundum illud philosophi in Periher.: ex eo quod res est vel non
est, oratio est vera vel falsa. Ergo enuntiabile quod semel est
verum, non propter hoc semper est verum.
3. Sed contra. Ista enuntiabilia, Socratem currere, et Socratem
cucurrisse, et Socratem fore cursurum, non differunt nisi secundum
diversam consignificationem temporis. Sed diversa consignificatio non
tollit identitatem nominis: idem enim nomen dicitur esse per omnes
casus et in singulari et in plurali numero. Ergo etiam praedicta tria
enuntiabilia sunt idem enuntiabile. Sed si unum horum semel sit
verum, semper oportet quod aliquod eorum sit verum: quia si semel est
verum quod Socrates currit, prius erat verum quod Socrates curret,
et postea erit verum quod Socrates cucurrit. Ergo si enuntiabile
aliquod semel est verum, semper erit verum.
Respondeo. Dicendum, quod huius dubitationis vis in hoc consistit,
ut sciatur utrum sit idem enuntiabile, quod est de praesenti,
praeterito et futuro. Si enim hoc verum sit, consequens erit quod
enuntiabile quod semel est verum, semper erit verum; licet forte hoc
dubitationem aliquam habere possit circa enuntiabilia de futuro
contingenti: sed hoc est altioris inquisitionis. Si vero sint diversa
enuntiabilia de praesenti, praeterito et futuro (est autem idem
enuntiabile quod est de praesenti, qualitercumque res habeat),
manifestum est quod idem enuntiabile quandoque est verum, quandoque
falsum: secundum quod philosophus dicit in Periher., quod eadem
oratio et opinio quandoque est vera, quandoque falsa. Ad cuius
evidentiam sciendum est quod secundum philosophum in I perihermeneias,
tria quaedam per ordinem inveniuntur: nam voces sunt signa
intellectuum, intellectus autem sunt rerum similitudines. Manifestum
est autem quod unitas vocis significativae vel diversitas non dependet
ex unitate vel diversitate rei significatae; alioquin non esset aliquod
nomen aequivocum: secundum hoc enim si sint diversae res, essent
diversa nomina, et non idem nomen. Dependet ergo unitas vel
diversitas vocis significativae, sive complexae, sive incomplexae, ex
unitate vel diversitate vocis vel intellectus; quorum unum, scilicet
vox, est signum et non signatum tantum; intellectus autem signum et
signatum, sicut et res. Potest ergo nomen vel enuntiabile esse aliud
et aliud, vel propter diversitatem vocis tantum, sicut est in
synonymis, in quibus est diversa vox, sed idem significatum omnino;
vel etiam cum diversitate vocis potest esse diversitas intellectuum,
sive propter diversitatem rei intellectae, sive propter diversitatem
modi intelligendi; et hoc contingit quandocumque est diversitas
consignificationis; quae consequitur diversum modum intelligendi unam
et eamdem rem; et praecipue hoc apparet in tempore, quod per se
commiscetur operationi intellectus humani componentis et dividentis, ut
dicitur in III de anima. Et ideo dicendum est, quod non est idem
enuntiabile Socratem sedere, et Socratem sedisse, vel sessurum
esse; sed Socratem sedere est idem enuntiabile, quia est eadem vox,
et idem modus significandi. Et ideo patet quod idem enuntiabile potest
quandoque esse verum, quandoque falsum.
Unde duo prima concedimus.
Ad tertium dicendum, quod diversitas consignificationis tollit nominis
identitatem, in tantum quod obliqui, secundum philosophum, non sunt
nomina; sunt tamen unum nomen non simpliciter, sed in quantum
conveniunt in uno ordine declinationis.
|
|