|
Ad primum sic proceditur: videtur quod aliquis absque perfecta
caritate possit se martyrio offerre.
Quia super illud Psalm. CXVIII, 127: ideo dilexi mandata
tua super aurum et topazion, dicit Glossa, quod minima caritas plus
diligit Dei legem quam millia auri et argenti; et eadem ratione, quam
omnia temporalia. Sed id quod minus diligimus, exponimus pro eo quod
magis diligimus. Ergo et omnia temporalia, et etiam propriam vitam,
potest exponere pro Christo qui habet minimam caritatem.
Sed contra, si aliquis absque perfecta caritate potest se offerre
martyrio, ergo pari ratione poterit martyrium sustinere absque caritate
perfecta. Sed hoc videtur esse falsum, secundum illud Ioan.,
XV, 13: maiorem caritatem nemo habet quam ut animam suam ponat
quis pro amicis suis. Ergo aliquis absque caritate perfecta non potest
se ad martyrium offerre.
Respondeo. Dicendum, quod in operibus virtutum duo sunt attendenda;
scilicet id quod fit, et modus faciendi. Contingit autem idem factum
quod fit secundum aliquam perfectam virtutem fieri etiam non solum ab
habente parvam virtutem, sed etiam a non habente virtutem: sicut
aliquis non habens iustitiam potest facere aliquod opus iustum. Sed si
attendamus ad modum faciendi, ille qui non habet virtutem, non potest
operari sicut ille qui habet: nec ille qui habet parvam, sicut ille
qui habet magnam, qui operatur faciliter et prompte et delectabiliter;
quod non ita facit ille qui caret virtute, vel qui parvam habet. Sic
ergo dicendum est, quod hoc opus quod est offerre se martyrio, vel
etiam martyrium sufferre, potest facere non solum caritas perfecta,
sed etiam imperfecta, et quod plus est, etiam ille qui caret
caritate, secundum illud apostoli, I ad Corinth., XIII, 3:
si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam
nihil mihi prodest. Sed caritas perfecta hoc facit prompte et
delectabiliter, sicut patet de Laurentio et Vincentio, qui in
tormentis hilaritatem ostenderunt. Hoc autem non potest facere caritas
imperfecta, vel etiam ille qui caritate caret.
Et hoc patet responsio ad obiecta.
|
|