|
Ad primum sic proceditur: videtur quod primus motus semper sit
peccatum.
1. Dicit enim Magister, 21 distinct., II libri sententiarum,
quod tentatio a carne non potest esse sine peccato. Sed quandocumque
est primus motus, est tentatio a carne. Ergo primus motus non potest
esse sine peccato.
2. Sed contra, est quod ad Rom., VI, 12, super illud, non
ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, dicit Glossa: non
prohibet concupiscentiam, quae vitari non potest. Sed illud quod non
potest vitari, non est peccatum. Ergo concupiscentia quae est primus
motus, non est peccatum.
Respondeo. Dicendum, quod motus importat inclinationem quamdam ad
terminum; quae quidem inclinatio pertinet ad appetitum in humanis
actibus. Est autem in homine triplex appetitus. Unus quidem
naturalis, secundum quod vis appetitiva pertinet ad animam
vegetabilem, sicut et vis digestiva et expulsiva et retentiva.
Secundus appetitus est sensualitatis, qui movetur secundum
apprehensionem sensus. Tertius appetitus est voluntatis, qui movetur
secundum iudicium rationis. Peccatum quod habet rationem culpae, de
quo nunc loquimur, non potest esse nisi in actu voluntario, qui
scilicet est aliqualiter in potestate peccantis. Actus autem appetitus
naturalis non subiacet imperio rationis, sicut nec actus aliarum
potentiarum vegetabilis animae; et ideo in actu talis appetitus non
potest consistere culpa sicut quod homo esuriat vel sitiat, absque
culpa est. Et idem dicendum est in aliis huiusmodi. Sed actus
appetitus sensitivi, subiacet imperio rationis; quia ratio praeveniens
ipsum, potest eum imperare vel etiam impedire. Et ideo talis motus
potest iam habere rationem culpae. Et si sequatur iudicium rationis,
poterit etiam esse peccatum mortale, sicut et motus exteriorum
membrorum imperati a ratione. Si autem praeveniat iudicium rationis,
est quidem peccatum si tendat in aliquid illicitum, quia in potestate
hominis fuit ipsum cohibere: est tamen veniale peccatum et levissimum,
ut patet per Augustinum, XII de Trinit., et hoc dicitur primus
motus peccati. Motus autem superioris appetitus, id est voluntatis,
consequens iudicium rationis, iam potest esse peccatum mortale.
Primum ergo concedimus.
Ad secundum dicendum, quod concupiscentia non potest sic vitari quod
nullus concupiscentiae motus surgat; quia dum resistitur uni, insurgit
alius. Possunt tamen vitari singuli: et ex hoc quilibet habet aliquid
de ratione peccati; licet non habeat rationem perfecti peccati, quod
sit peccatum mortale.
|
|