|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod primi motus in infidelibus
sint peccata mortalia.
1. Quia sicut Anselmus dicit in Lib. de gratia et Lib.
Arbit., eos qui non sunt in Christo Iesu, sequitur damnatio, si
sentiunt concupiscentiam, etiamsi non consentiant. Sed sentire
concupiscentiam, est habere primum concupiscentiae motum. Ergo
infideles, qui non sunt in Christo Iesu, peccant mortaliter secundum
primos motus, quia damnatio non debetur nisi peccato mortali.
2. Praeterea, quilibet homo debet habere originalem iustitiam,
secundum quam concupiscentia reprimebatur. Sed contra hoc debitum est
quilibet concupiscentiae motus. Ergo quilibet concupiscentiae motus
est peccatum mortale. Omne enim quod est contra debitum, habet
peccati mortalis rationem.
Sed contra, quanto est gradus altior, tanto est casus gravior. Sed
altior est gradus fidelis quam infidelis. Cum ergo primi motus
fidelium non sint peccata mortalia, multo minus primi motus
infidelium.
Respondeo. Dicendum, quod primus motus, sicut dictum est, est
motus sensualitatis praeveniens deliberationem rationis. Eadem autem
natura sensualitatis est et rationis in fidelibus et in infidelibus.
Ad naturam autem sensualitatis et rationis pertinet quod motus
sensualitatis qui est absque deliberatione rationis, non possit esse
peccatum mortale: quia peccatum mortale est quod consistit in aversione
a Deo, ad quem converti non potest homo nisi per rationem: et per
consequens aversio a Deo, quae constituit peccatum mortale, non
potest esse nisi in ratione, ut patet per Augustinum, XII de
Trinit. Et ideo dicendum est, quod primi motus infidelium non sunt
peccata mortalia, sed venialia.
Ad primum ergo dicendum, quod dictum Anselmi dependet ex verbo
apostoli, qui concludit, ad Rom., VIII, 1: quod nihil
(...) est damnationis his qui sunt in Christo Iesu, qui non
secundum carnem ambulant. Videtur ergo quod his qui non sunt in
Christo Iesu, sit aliquid damnationis, etiam si non secundum carnem
ambulent, motibus carnis consentientibus: alioquin nihil plus haberent
hi qui sunt in Christo Iesu, quam alii. Est ergo aliquid
damnationis his, qui non sunt in Christo Iesu, si sentiant motus
carnis, quamvis non consentiant. Quod quidem qualiter sit
intelligendum, ex processu apostoli apparet. Praemiserat enim,
reparationem gratiae inchoatam esse in his qui sunt in Christo Iesu
quantum ad mentem licet non quantum ad carnem; praemiserat enim: ego
ipse mente quidem servio legi Dei, carne autem legi peccati, scilicet
propter legem fomitis, quae adhuc manet in corporis membris. Ne ergo
hi qui sunt in Christo Iesu, viderentur adhuc pristinae damnationi
subiacere propter fomitis motus concludit apostolus, quod nihil est
damnationis his qui sunt in Christo Iesu, si non secundum carnem
ambulant: quia damnatio originalis peccati soluta est per gratiam
Christi, quamvis actu remaneat fomes peccati; damnationem vero
actualis peccati non incurrunt, quia non ambulant secundum carnem. In
infidelibus vero manet peccatum originale non solum actu, sed etiam
reatu; ideo est in eis aliquid damnationis ex parte originalis
peccati, non autem ex parte actualis, si concupiscentiis non
consentiant. Ex hoc ergo non sequitur quod in infidelibus primus motus
inducat damnationem peccati mortalis, sed sequitur quod habeat annexam
damnationem originalis peccati.
Ad secundum dicendum, quod debitum originalis iustitiae pertinet ad
ipsam personam infidelem ratione humanae naturae quam a primo parente
traxit, cui collata est originalis iustitia; et ideo id quod pertinet
ad defectum originalis iustitiae, pertinet ad peccatum naturae,
scilicet ad peccatum originale; non autem ad peccatum actuale, quale
est peccatum mortale.
|
|