|
Et videtur quod non.
1. Perfectio enim consiliorum, ad quam ordinantur religiones, a
Christo exordium sumpsit. Sed Christus primo consilium perfectionis
dedit adolescenti qui praecepta servaverat, ut patet Matth.,
XIX, 11, seqq. Ergo soli illi qui sunt exercitati in
praeceptis, sunt ad religionem obligandi, vel recipiendi.
2. Praeterea, Gregorius dicit super Ezech.: nemo repente fit
summus; sed in bona conversatione a minimis quis inchoat, ut ad magna
perveniat. Sed magna sunt consilia quae pertinent ad perfectionem
vitae; minora autem sunt praecepta, quae pertinent ad omnem
iustitiam. Ergo prius debent pueri exercitari in praeceptis quam ad
consilia inducantur.
3. Praeterea, Exod., XXI, 33, dicitur: si quis aperuerit
cisternam (...) decideritque bos vel asinus in eam, dominus
cisternae reddet pretium iumentorum. Sed ille qui aliquem puerum
nondum in praeceptis exercitatum ad religionem inducit, quodammodo
aperit ei cisternam; quia plerique tales religionem ingredientes
egrediuntur, et in desperationem incidunt, quasi in quamdam
spiritualem cisternam. Ergo videtur quod ille qui eum inducit, hoc ei
imputetur ad peccatum.
4. Praeterea, illud quod est expediens communi utilitati, non est
tollendum. Sed expedit communi utilitati quod homines propria
libertate utantur ad bonum faciendum. Ergo non est aliquibus auferenda
talis libertas per obligationem voti vel iuramenti.
5. Praeterea, beatus Benedictus monachorum institutor almificus in
sua regula statuit, quod venientibus ad religionem non sit facilis
praebendus ingressus, sed probandum sit an spiritus a Deo sit. Ergo
multo minus sunt aliqui muneribus vel beneficiis alliciendi.
6. Praeterea, Gregorius dicit, et habetur in decretis, distinct.
48: scimus quod aedificati parietes non prius tignorum pondus
accipiunt, nisi nativitatis suae humore siccentur; ne si ante pondera
quam solidentur accipiant, cunctam simul ad terram fabricam deponant.
Sed pueri qui nondum sunt exercitati in praeceptis, sunt quasi
parietes nondum desiccati. Ergo non sunt eis imponenda tigna, id est
gravia religionis instituta.
7. Praeterea, status religionis est status poenitentiae. Sed pueri
excipiuntur ab omni poenitentiae coercitione, ut habetur in decretis de
poenitentia, dist. 4. Ergo non sunt ad religionem inducendi.
8. Praeterea, sicut dicitur XX, quaest. 3, quod quis non optat
nec eligit, profecto non diligit; quod autem non diligit, facile
contemnit. Sed pueri antequam sint exercitati, non habent firmam
electionem. Ergo nec firmam dilectionem. Facile ergo religionem
contemnent, si in tali aetate ad religionem inducantur.
9. Praeterea, Prov., XIII, 11: substantia festinata
minuetur. Sed videtur esse nimia festinantia quod aliquis ad consilia
convolet nondum in praeceptis exercitatus. Ergo videtur quod bonorum
spiritualium substantia de facili minuatur. Ergo non sunt ad
religionem inducendi.
10. Praeterea, non minor cura est adhibenda in ingressu
religionis, quam in susceptione ordinis. Sed in ordinibus prohibentur
ad maiores accedere qui minores non acceperunt. Ergo etiam nec debet
aliquis ad observantiam consiliorum religionis transire, nisi prius
praeceptis observatis.
11. Praeterea, duo sunt homini necessaria: scilicet intelligere
verum, et operari bonum. Sed intelligendo verum stultus reputaretur
qui prius ad difficiliora se transferret, quam leviora intelligeret.
Ergo stultum est in operatione boni, quod aliquis prius transeat ad
consilia, quam in praeceptis exercitetur.
12. Praeterea, cuilibet in religione existenti convenit curam agere
aliorum, vel saltem sui ipsius. Sed in his qui eliguntur ad aliquam
curam ecclesiasticam, oportet eligere meliorem. Ergo oportet eos qui
ad religionem assumuntur, eligere meliores. Hi autem sunt qui sunt
exercitati in praeceptis. Ergo tales sunt ad religionem inducendi.
13. Praeterea, illud quod est in se bonum, si ex eo sumatur
peccati occasio, est abiiciendum; sicut serpens aeneus quem Moyses
fecerat ex mandato domini ad sanandum filios Israel, ut habetur Num.
XXI, Ezechias combussit, quia ex eo sumebatur idolatriae occasio.
Similiter etiam quamvis benedictio sit secundum se bona, tamen
reprehenditur, si minor praesente maiore benedicit. Cum ergo aliqui
inexercitati in praeceptis sumant occasionem peccati ex ingressu
religionis, ab ea recedentes, quamvis religio sit secundum se bona,
tamen videtur quod inexercitatos ad religionem inducere sit vitandum.
14. Praeterea, Gregorius dicit, et habetur in decretis,
distinct. 48: casum appetit qui ad summi loci fastigia postpositis
gradibus per abrupta quaerit ascensum. Sed procedere ad consilia non
observatis praeceptis est postponere gradum. Ergo videtur quod hoc sit
casum quaerere; et ita ad hoc non sunt aliqui inducendi.
15. Praeterea, Damascenus dicit in II Lib., quod non est
utile inexpertum existentem et improbatum incorruptione frui, ut non in
superbiam incidat, et in laqueum Diaboli. Ergo pari ratione non est
utile improbatos et inexpertos in praeceptis ad statum contemplationis
assumi, ad quem religio ordinatur.
16. Praeterea, Gregorius dicit in Moral.: post Liae amplexus
ad Rachelem Iacob pervenit, quia perfectus quisque ante activae vitae
ad fecunditatem iungitur, et post contemplativae ad requiem copulatur.
Sed activa vita consistit in observantia praeceptorum, status autem
religionis pertinet ad vitam contemplativam. Ergo non sunt aliqui ad
religionem inducendi antequam sint in praeceptis exercitati.
17. Praeterea, nulla promissio est facienda cuius solutio non est
licita. Sed solvere aliquid alicui pro ingressu religionis non est
licitum; unde dicitur I, quaest. 2: nunquam legimus Deum
discipulos, vel eorum ministerio conversos quempiam ad Dei cultum
aliquo muneris interventu provocasse. Ergo non sunt aliqui
promissionibus ad religionem alliciendi.
18. Praeterea, nullus qui non est exercitatus in armis, secundum
leges est admittendus ad militiam corporalem. Sed religio est status
militiae spiritualis. Ergo non sunt aliqui recipiendi ad religionem,
nisi prius exercitati in praeceptis quasi in quibusdam spiritualibus
armis.
19. Praeterea, qui non potest se obligare ad minus, non potest se
obligare ad maius, nisi sit necessarium. Sed puer ante decimum
quartum annum non potest se obligare ad matrimonium, quod minus est.
Ergo multo minus ad religionem.
20. Praeterea, legitur Marci V, 19, quod dominus daemoniacum
curatum non permisit secum intrare navim, quae significat crucem et
religionem. Per daemoniacum autem curatum signantur homines a peccatis
conversi. Ergo non sunt ad religionem accipiendi peccatores statim
conversi, antequam in praeceptis exercitentur.
21. Praeterea, bonorum operum fructus habere debemus, quando de
Aegypto eximus, ut dicit quaedam Glossa Exod. XII. Sed exire
de Aegypto est exire de mundo religionem intrando. Ergo illi qui
volunt religionem intrare, debent prius fructum bonorum operum habere
per observantiam praeceptorum.
22. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de sermone domini in
monte, quod omnis praesumptio est coercenda. Sed magna praesumptio
videtur esse quod aliquis velit ascendere ad arcem consiliorum, nondum
observatis praeceptis. Ergo tales sunt coercendi, et non alliciendi
ad religionis ingressum.
23. Praeterea, Augustinus dicit in eodem libro quod maiora
maioribus, et minora minoribus sunt exhibenda. Sed consilia sunt
maiora. Ergo non sunt pueris inexercitatis exhibenda; et ita pueri
nondum exercitati in praeceptis non sunt ad religionem trahendi.
1. Sed contra. Est quod dicitur XX, q. 2: sic in qualibet,
et infra: parentibus sane filios suos ad religionem tradere non amplius
quam ultra decimum quartum annum aetatis suae licentia esse poterit.
Postea vero aut cum voluntate parentum eorum, aut si suae devotionis
sit solitarium votum, erit filiis licitum religionis assumere cultum.
Sed post quartumdecimum annum non statim sunt homines in praeceptis
exercitati. Ergo possunt religionem ingredi pueri antequam sint in
praeceptis exercitati.
2. Praeterea, maius est quod aliquis assumatur ad regimen sui et
aliorum, quam quod recipiatur in religione, in qua sub regimine
alterius vivit. Sed Salomon adhuc puer existens, assumptus est ad
regnum sui et aliorum; unde dicitur I Paral. XXIX, 1: locutus
est David rex ad omnem Ecclesiam: Salomonem filium meum (...)
eligit Deus adhuc puerum et tenellum. Ergo multo magis possunt pueri
non exercitati in praeceptis ad religionem recipi vel induci.
3. Praeterea, illud votum non est illicitum ex quo non redduntur
aliqui rei, si solvant. Sed, sicut dicit Ambrosius, illae quae in
puerilibus annis continentiam voverunt, non constituuntur reae si votum
exsolvant. Ergo quod aliqui voto adstringantur ad religionem in
puerilibus annis, non est illicitum.
4. Praeterea, nihil est illicitum per quod aliquis a bono non
retrahitur. Sed qui provocatur ad meliora, non retrahitur a bono.
Ergo, cum status religionis sit melior, in quo observantur consilia,
quam status vitae saecularis in quo simpliciter observantur praecepta;
videtur quod non sit illicitum inducere pueros ad religionem voto vel
iuramento, aut etiam beneficio, antequam in praeceptis sint
exercitati.
5. Praeterea, XX, quaest. 1 dicitur: firma tunc erit
virginitatis professio, ex quo adulta iam aetas esse coeperit, et quae
solet apta nuptiis deputari. Sed non statim in hac aetate viri vel
mulieres sunt in praeceptis exercitati. Ergo antequam aliqui in
praeceptis exercitentur, licite possunt religionis astringi voto vel
iuramento.
6. Praeterea, si talis obligatio esset illicita, scilicet qua pueri
non exercitati in praeceptis voto vel iuramento ad religionem
obligantur: aut hoc esset quia est secundum se mala; aut quia est
prohibita. Sed non est secundum se mala; quia sic executio sive
adimpletio promissionis esset peior, et perseverantia pessima: cuius
contrarium videmus; quia adimplentes ea quae promiserant in puerilibus
annis, et in promissis perseverantes, maxime commendantur. Similiter
etiam non est illicita talis obligatio quia prohibita. Non enim
prohibetur lege veteri; dicitur enim Num. XXX, vv. 4-6:
mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit iuramento (...) in
domo patris sui, et in aetate adhuc puellari; si cognoverit pater
votum quod pollicita est, et iuramentum quo obligavit animam suam, et
tacuerit, voti rea erit; quidquid pollicita est et iuravit, opere
complebit. Sin autem (...) ut audierit, contradixerit pater; et
vota et iuramenta eius irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni,
eo quo contradixerit pater. Similiter etiam non est prohibitum in iure
canonico, quia in decreto Leonis Papae haec eadem auctoritas
inducitur. Similiter etiam non est prohibitum lege Evangelii, quae
maxime inducit homines a recedendo a mundo, et ad sequendum
perfectionis opera. Ergo licitum est obligare voto vel iuramento
pueros nondum exercitatos in praeceptis ad religionem.
Respondeo. Dicendum, quod hoc quod pro quaestione hic inducitur,
dubitationem non habet, nisi quod quidam contentioni studentes
veritatem obnubilare conantur. Unde hic locum habent verba quae
Augustinus dicit in II de Civit. Dei: quantum ille est maior et
tetrior insipientium morbus animorum, quo irrationabiles motus suos
etiam post rationem plene redditam, sive nimia caecitate, qua nec
aperta cernuntur, sive obstinatissima pervicacia, qua et ea quae
cernuntur non feruntur, tamquam ipsam rationem veritatemque defendunt;
fit necessitas copiosius dicendi plerumque res claras, velut eas non
solum spectantibus intuendas, sed quodammodo tangendo palpantibus
offeramus; et tamen quis disceptandi finis erit, si respondendum esse
ipsis respondentibus nos existimemus? Nam qui vel non possunt
intelligere quod vel tam duri sunt perversitate mentis, ut etiam si
intellexerint, non obediant, et respondentes loquuntur iniquitatem,
atque infatigabiliter vani sunt: quorum dicta contraria si toties
velimus refellere, quoties obnixa fronte statuerunt non cogitare quid
dicant, dum quocumque modo nostris disputationibus contradicant, quam
sit infinitum et aerumnosum et infructuosum vides. Erit ergo hic modus
servandus, ut veritas manifeste et quasi palpabiliter ostendatur: et
si qua in contrarium dicta fuerint, quae aliud pondus non habeant,
contemnantur, ne semper oporteat inutiliter eadem replicare. Sed si
quis contrarium dicere voluerit, scribat quod dicit, ut alii
intelligentes diiudicare possint an doceat veritatem. Primo ergo circa
propositam quaestionem, ut singula discutiamus, considerandum est,
pueros etiam infra annos pubertatis in religionem recipi non esse
secundum se malum; immo esse expediens et fructuosum, quia illud quod
a pueritia assuescimus, semper perfectius et firmius tenemus, secundum
illud Proverb. XXII, 6: adolescens iuxta viam suam graditur;
etiam cum senuerit, non recedet ab ea. Et ideo apostoli instituerunt
ut pueri etiam infantes ad Christianam religionem reciperentur, ut in
ea nutriti, firmius et perfectius ei inhaererent; et hoc est quod
Dionysius dicit in ult. cap. Eccles. Hierar.: secundum legem
sanctam confirmati infantes ad habitum sanctum habebunt consuetudinem ab
omni remoti errore, et immundae vitae expertes: hoc divinis nostris
ducibus, id est apostolis, ad mentem venit, et visum est suscipere
infantes. Multo autem magis excedit Christiana infidelium vita, quam
vita religiosorum vitam saecularium; praesertim cum in primitiva
Ecclesia omnium Christianorum erat perfectissimus religionis status,
secundum illud Act. IV, v. 32: multitudinis (...)
credentium erat cor unum et anima una; nec quisquam eorum, quae
possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia
communia: ad cuius vitae exemplar omnes religiones sunt institutae.
Et ideo religionum institutores ex eadem causa qua apostoli, moti sunt
ad recipiendum infantes in religionem; ut patet de beato Benedicto,
qui, ut in II Dialog. legitur, recepit nutriendum in religionem
Maurum duodennem, et placidum septennem. Est tamen quaedam
differentia circa hoc attendenda. Nam pueri ante annos pubertatis ex
naturali iure sunt sub cura parentum, propter hoc quod patiuntur
discretionis defectum, secundum quem possint bene regere seipsos. Et
ideo in hac aetate possunt quidem religioni tradi, si a parentibus
offerantur; et erit rata traditio, praecipue si, cum ad annos
pubertatis pervenerint, ratam habuerint paternam oblationem. Unde
Gregorius dicit: si pater vel mater filium filiamve intra septa
monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderint disciplina,
utrum liceat eis, postquam pubertatis impleverunt annos, egredi, et
matrimonio copulari, hoc omnino devitamus: quia nefas est ut oblatis a
parentibus Deo filiis voluntatis frena relaxentur. Si autem in hac
aetate propria sponte se religioni tradiderint, potest hoc per assensum
vel dissimulationem parentum ratum esse; unde dicitur XX, quaest.
2: si in qualibet minore aetate vel religionis tonsuram vel religioni
vestem debitam, in utroque sexu filiis aut unus aut ambo parentes
dederint, aut forte vel nolentibus vel nescientibus, scilicet
parentibus, a se susceptam, non mox visam in filiis abdicaverint, sed
vel coram se vel episcopo palamque in conventu eodem filios talia habere
permiserint, ad saecularem reverti habitum filiis ipsis quandoque
penitus non licebit. Si vero pueri annos pubertatis transcenderint,
possunt etiam invitis parentibus ad religionem transire, nec sunt
repellendi, immo magis advocandi: ut enim Gregorius dicit in quadam
homilia, ad vitam bonam alius in pueritia, alius in adolescentia,
alius in iuventute, alius in senectute, alius in decrepita aetate
perducitur; et cum in nulla aetate sint repellendi, minus tamen sunt
repellendi in pueritia. Dicit enim Chrysostomus super Matthaeum:
quis meruerit appropinquare Christo, si repelleretur ab eo simplex
infantia? Nam si sancti futuri sunt, quid vetatis filios ad patrem
venire? Si autem peccatores futuri sunt, ut quid sententiam
condemnationis profertis, antequam culpam videatis? Quam quidem
damnationis sententiam proferunt aliqui, cum dicunt: non sunt
recipiendi pueri ad religionem, quia exibunt, et peiores efficientur.
Sed quod addunt quidam, quod oportet pueros prius exercitari in
praeceptis, et postea transire ad consilia observanda in religione, ex
falso intellectu procedit. Arbitrantur enim quod praecepta praeparent
viam ad consilia. Non est autem sic: immo potius consilia parant viam
ad praecepta servanda, quia per consilia removetur homo a rebus
saeculi, circa quas occupatus difficile est quod innocentiam servet.
Unde Hilarius dicit super Matthaeum: grave onus innocentia subit
incrementis opum occupata: rem enim solius famulatus Dei non sine
saeculi vitiis assequetur. Et ideo dominus dicit Matth. XIX,
23 ss., quod difficile est qui pecunias habent intrare in regnum
caelorum: quia difficile est quod homo praecepta servet, quibus
intratur in regnum, nisi sequens consilia divitias relinquat. Et ideo
pueri ad hoc quod innocentiam servare possint in observantia
mandatorum, sunt praeparandi, et quodammodo praemuniendi in exercitio
consiliorum; nec sunt repellendi, quamvis ineruditi videantur in
praeceptis. Dicit enim Origenes super Matthaeum: quidam puerilem
sermonem habentes, offerunt salvatori pueros et infantes. Qui autem
videntur perfectiores priusquam discant, ad rationem iustitiae
reprehendunt eos qui pueros et infantes adhuc minus eruditos offerunt
Christo. Dominus autem hortatur discipulos suos condescendere
utilitatibus puerorum. Hoc ergo debemus attendere, ne aestimatione
sapientiae excellentioris contemnamus quasi magni pusillos Ecclesiae,
prohibentes pueros venire ad Iesum. Sed quod ulterius quaeritur, an
ante religionis ingressum sint voto vel iuramento ad religionem
obligandi, manifeste patet quod sic. Sicut enim in malo quanto
voluntas est magis obfirmata ad malum, tanto peior est, sicut in
obstinatis patet, et qui ex malitia peccant; ita etiam in bonis,
tanto voluntas melior est, quanto est magis firmata et adstricta ad
bonum. Cum ergo bonum sit quod pueri ad religionem veniant, multo
melius est quod eorum voluntas sit ad hoc firmata, quod fit voto vel
iuramento: unde et David dicebat: iuravi et statui custodire iudicia
iustitiae tuae; et Augustinus dicit in epistola ad Paulinam et
Armentarium: felix necessitas quae ad meliora compellit. Ultimo
autem considerandum restat, an sint beneficiis alliciendi. Et si
quidem conventione vel pacto pretium alicui detur, vel quodcumque
terrenum beneficium, ut religionem intret; hoc est illicitum. Si
autem aliquis ei aliqua beneficia temporalia conferat ut auferat
impedimenta quibus impeditur a religionis ingressu, vel etiam ut eum
nutriat, vel doceri faciat ad hoc quod sit religioni aptus; hoc non
est illicitum, sed est laudabile. Similiter et si beneficiis
temporalibus aliquis aliquem alliciat, ut eum favorabilem sibi reddat,
non intendens gloriam propriam, sed gloriam Dei et proximi salutem,
laudabile est, sicut et apostolus de seipso dicit, I Cor. cap.
X, 33: per omnia omnibus placeo. Deus etiam aliquos temporalibus
beneficiis allicit ad bene agendum. In Ecclesiis etiam quibusdam
temporalium distributionibus alliciuntur aliqui ad Ecclesiae
deserviendum; non quod praemium accipiant, sed sunt quaedam secundario
illectiva ad serviendum Deo, sicut et dominus dicit Matth. VI,
33: primo quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia,
scilicet necessaria vitae, adiicientur vobis.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut Christus ad consilia invitavit
adolescentem in praeceptis exercitatum, ita etiam vocavit Matthaeum
publicanum non exercitatum in praeceptis, sed peccatis implicatum: ex
quo accipere possumus quod ad consilia observanda in religione advocandi
sunt non solum exercitati in praeceptis, sed etiam non exercitati.
Ad secundum dicendum, quod diversitas graduum dupliciter attendi
potest. Uno modo in diversis statibus seu conditionibus. Et sic non
oportet quod qui tendit ad maiorem statum vel conditionem, prius
exercitetur in minori statu vel conditione; sicut videmus quod illi qui
volunt fieri milites, non prius exercitantur in lanificio, sed a
pueritia exercentur in militia; similiter qui volunt fieri clerici,
non prius exercentur in vita laicali, sed a pueritia instruuntur in
vita clericali. Et hoc modo qui volunt religiosi fieri, non oportet
quod prius exerceantur in vita saeculari; sed optimum est eis, si a
pueritia exerceantur in vita religionis, quia magis poterunt in ea
proficere. Unde dicitur Thren. III, v. 27: bonum est viro
cum portaverit iugum domini ab adolescentia sua. Alio modo possunt
accipi diversi gradus in eodem statu vel conditione. Et hoc modo dicit
Gregorius, quod in qualibet bona conversatione incipiendum est a
minoribus, ut a maiora perveniatur. Sicut enim milites a rudimentis
militiae, et clerici a rudimentis clericaturae; ita etiam et religiosi
incipiunt a rudimentis religionis, ut proficiant usque ad summum.
Ad tertium dicendum, quod duplex est occasio: scilicet data et
sumpta. Tunc quidem dat aliquis occasionem alicui ruendi, vel in
cisternam cadendi, quando facit aliquid vel dicit minus rectum, ex quo
datur proximo occasio ruinae; et tunc ruina proximi imputatur danti
occasionem. Aliquando autem non est occasio data, sed sumpta; puta,
cum aliquis inducit aliquem ad bonum, et ipse ex hoc fit deterior, non
est relinquenda monitio bona propter hoc quod ille sumit inde occasionem
ruinae: unde et dominus non dimisit praedicationem veritatis propter
scandalum Pharisaeorum, ut habetur Matthaei, XV, 10; et
Augustinus dicit, quod si plurimi essent in domo ruitura, et inde
saltem unus liberari posset, atque id quia facere conaremur, alii
semetipsos praecipitio necarent, doleremus de ceteris, verum de unius
saltem salute consolaremur.
Ad quartum dicendum, quod libertas necessitati coactionis opponitur,
quae est necessitas absoluta; et talis necessitas est cohibenda. Sed
necessitas quae est ex suppositione finis, non opponitur libertati; et
tali necessitate expedit uti ad communem utilitatem: alioquin nec pacta
promissionibus firmata, nec iuramenta, in rebus humanis fieri
deberent. Multo autem magis per huiusmodi expedit homines obligari ad
divina, quae sunt meliora.
Ad quintum dicendum, quod difficultas ingressus observatur in
religionibus per hoc quod datur intrantibus annus probationis, in quo
difficultates religionis experiuntur.
Ad sextum dicendum, quod parieti nondum desiccato non est onus
tignorum imponendum, tamen non prohibetur quin sit paries desiccandus.
Desiccatur autem paries a pravo humore saecularis affectus per
religionem; et ideo contingit quod prius exercitentur aliqui in
religione quam eis onus praelationis aut sacrorum ordinum imponatur; et
de hoc onere loquitur Gregorius, ut patet per ea quae praecedunt in
illo capitulo, et in II homilia in Ezechielem.
Ad septimum dicendum, quod status religionis, et est status
poenitentiae, et est exercitium sive schola perfectionis: unde ad
religionem recipiendi sunt peccatores propter poenitentiam, et
recipiendi sunt pueri innocentes quasi in schola quadam perfectionis,
ut perfectius innocentiam conservent.
Ad octavum dicendum, quod si omnino inviti pueri in religionem
inducerentur, timendum esset de casu futuro: sed ex quo propria
voluntate se obligant, ac religionem ingrediuntur, non habet locum
ratio inducta.
Ad nonum dicendum, quod sicut magnum et parvum, multum et paucum,
secundum philosophum, dicuntur relative; ita et festinatum, sive
velox, et tardum. Nam festinatum, sive velox, est quod in parvo
tempore multum movetur. Illa ergo substantia minuitur quae est
festinata in respectu ad debitum modum; puta, si aliquis aliquem
statum aggressus, statim a principio, contemptis rudimentis illius
status, ea quae sunt perfectorum in statu illo, attentare vellet.
Non est autem substantia festinata, si exercitium perfectionis, et
quasi quamdam scholam, quae est religio, a pueritia aliquis
aggrediatur. Tantum est enim culmen perfectionis, ut etiam si a
pueritia quis huiusmodi perfectionem aggrediatur, semper habet ubi
proficiat: sicut et Augustinus dicit ad Volusianum de doctrina
Christiana: tanta est, inquit, Christianarum profunditas
litterarum, ut in eis quotidie proficerem, si eas solas ab ineunte
pueritia usque ad decrepitam senectutem summo studio, meliore ingenio,
conarer addiscere.
Ad decimum dicendum, quod diversi ordines sunt quasi diversi gradus
unius clericalis vitae; et ideo oportet ut a minoribus incipiat qui ad
maiores tendit. Non autem oportet quod qui tendit ad sacros ordines,
exercitetur in his quae pertinent ad inferiorem statum, laicalis
scilicet vitae. Et similiter in vita religionis oportet quod a
rudimentis eius incipiat qui religionem ingreditur, ut ad summum apicem
religionis pertingere possit; non tamen oportet eum prius esse
exercitatum in saeculari vita.
Ad undecimum dicendum, quod in intelligibilibus etiam oportet quod
aliquis a minoribus in eadem scientia incipiat, ut ad maiora
perveniat; non tamen oportet quod quicumque vult addiscere aliquam
scientiam maiorem, exercitetur in qualibet minori: sicut qui volunt
addiscere liberales artes, non oportet quod prius exercitentur in
mechanicis; sed solum hoc oportet quando minor scientia parat viam ad
maiorem. Vita autem saecularis non parat viam ad religionem, sed
magis ab ea abducit: unde Gregorius dicit in Princ. Moralium: cum
adhuc me cogeret animus praesenti mundo quasi specie tenus deservire,
coeperunt multa ex eiusdem mundi cura succrescere, ut in eorum iam non
specie, sed, quod est gravius, mente retinerer. E converso autem
observantia consiliorum parat viam ad tutius et perfectius praecepta
divina observanda, quae necesse est in saeculari vita observari.
Ad duodecimum dicendum, quod ratio illa in multis deficit. Primo
quidem, quia ille qui religionem intrat, non ad hoc eligitur ut sui
vel alterius curam gerat magis quam ante; sed magis ut sit sub cura et
obedientia alterius. Secundo, quia hoc non conceditur ab omnibus,
quod necesse sit eligere meliorem ad regimen praelationis; sed secundum
quosdam, sufficit eligere bonum. Tertio, quia si oportet eligere
meliorem ad praelationem, non quidem oportet simpliciter meliorem
eligere, sed meliorem, id est magis idoneum, ad hoc. Pueri autem
etsi non sint meliores simpliciter quam adulti, sunt tamen magis idonei
ad hoc in religione nutriantur; unde Anselmus in Lib. de
similitudinibus comparat eos qui a pueritia nutriuntur in religione,
Angelis, alios autem hominibus: quia Angeli a principio, homines
processu temporis ad vitam aeternam perveniunt. Quarto, quia ad
episcopatum non eligitur nisi unus; et ideo maior necessitas est quod
melior assumatur, quam de intrantibus religionem, qui plures accipi
possunt.
Ad decimumtertium dicendum, quod non solum illud quod est peccatum,
praebet occasionem ruinae, sed etiam illud quod habet speciem mali:
unde et apostolus dicit, I ad Thessal., V, 22: ab omni specie
mala abstinete vos. Et quia serpens aeneus, etsi secundum se esset
bonus ex sui institutione, tamen speciem habebat mali propter
similitudinem idololatriae: ideo apud eos qui erant ad idololatriam
proni, non erat dimittendus, sed laudabiliter fuit subtractus.
Introitus autem religionis nec est secundum se malum, nec habet
speciem mali. Benedictio autem, etsi sit de genere suo bona, tamen
ad hoc quod sit actus virtutis, exigitur quod sit vestita debitis
circumstantiis, ut sit conveniens et personae et loco et tempori. Non
est autem conveniens personae, quando minor praesente maiore
benedicit, quia, sicut dicitur ad Hebr., VII, 7, sine ulla
(...) contradictione, quod minus est, a maiore benedicitur.
Ad decimumquartum dicendum, quod ille qui accedit ad consilia, non
quaerit ascensum per abrupta postpositis gradibus, sed magis resecat
quae possunt hominem impedire ab observatione praeceptorum, sicut
dictum est.
Ad decimumquintum dicendum, quod, secundum dictum Damasceni, magis
esset contrarium concludendum. Ideo enim Deus hominibus etiam post
regenerationem incorruptibilitatem non statim addit, quia hoc non esset
eis utile, sed superbiendi occasio. Abundantia enim temporalium et
corporalium bonorum est materia superbiae; et ideo utile est homini ad
superbiam vitandam, ut ad consilia transeat, temporalium bonorum
superabundantiam derelinquens.
Ad decimumsextum dicendum, quod amplexus Rachelis significat quietem
contemplationis, ad quam etiam consilia sequentes non statim a
principio pervenire possunt, sed post longum exercitium bonorum
operum. Facilius tamen ad praedictam quietem pervenitur per
observantiam consiliorum quam per exercitium mandatorum in vita
saeculari.
Ad decimumseptimum dicendum, quod si beneficiis temporalibus aliqui
alliciantur ad religionem cum pacto, sicut patet in emptione et
venditione, est illicita solutio. Si autem aliquis alicui provideat
sine pacto, non est illicita solutio; unde post praemissa verba in
eodem capite subiungitur: nisi forte de pauperum alimento quis in
concione proponat; et iterum subdit: dum tamen absit pactio, et omnis
cesset conventio.
Ad decimumoctavum dicendum, quod status religionis, quantum ad eos
qui in eo profecerint, est spiritualis militia; quantum vero ad eos
qui de novo intrant, est quasi cuiusdam tirocinii exercitium: ideo
oportet ad maiorem profectum quod a principio aliquis huiusmodi
exercitium subeat, sicut et de exercitio militiae temporalis Vegetius
docet in libro de re militari.
Ad decimumnonum dicendum, quod obligatio perficiens matrimonium
corporale non potest fieri ante annos pubertatis; cui obligationi
similis est professio quae fit in religione ad perpetuo remanendum in
ea. Sed ante annos pubertatis potest fieri aliqua sponsio futuri
matrimonii, sicut est in sponsalibus; cui assimilatur obligatio quae
fit ad religionem.
Ad vicesimum dicendum, quod sicut Glossa, ibidem, exponit, per hoc
quod daemoniacus curatus volebat esse in navi cum Christo,
significatur desiderium eorum qui sunt a peccato mundati, quo cupiunt
dissolvi et esse cum Christo, et hoc non statim eis conceditur; sed
oportet quod prius in hac vita laborent annuntiando verbum Dei. Unde
patet quod non est ad propositum.
Ad vicesimumprimum dicendum, quod quanto aliquis magis exercitatus in
bono, ex Aegypto, id est ex saeculo, ad religionem transit, tanto
facilius in ea proficere potest: sed quia in saeculari vita imminent
multa pericula, quibus huiusmodi exercitium virtutis impeditur, tutius
est quod a principio impedimenta dirumpat per observantiam consiliorum.
Ad vicesimumsecundum dicendum, quod difficilius est observare
praecepta in vita saeculari quam in vita religiosa. Magna enim virtus
requiritur ad hoc quod aliquis in saeculo vivens se immaculatum a vitiis
saeculi conservet; unde dicitur Eccli., XXXI, 8: beatus dives
qui inventus est sine macula; et postea subditur: quis est hic, et
laudabimus eum? Facit enim mirabilia in vita sua. Et ideo maioris
praesumptionis esse videtur, si tamen sit praesumptio, quod aliquis in
saeculo vivens considerat se immaculatum, quam quod, tantae virtutis
se non existimans, ad religionem transeat, ut facilius a peccati
macula conservetur, ad modum Zachaei, qui cum statura pusillus
esset, ad hoc quod Christum videret, ascendit arborem sycomorum, id
est ficum fatuam, per quam religio designatur.
Ad vicesimumtertium dicendum, quod in unoquoque statu maiora minoribus
sunt attribuenda: et tamen qui ad maiorem statum proficere vult,
oportet quod dum minor est, primordia illius status accipiat, secundum
illud Eccli., XXV, 5: quae in iuventute tua non congregasti,
in senectute quomodo metes? Et ideo ad hoc quod aliquis perveniat ad
perfectionem religionis, oportet quod a principio aetatis suae ad
huiusmodi assuescat.
|
|