|
Et videtur quod non.
1. Illud enim ad quod ordinatur aliud, posterius est, quia finis
est prior in intentione, et posterior in executione. Sed
observationem praeceptorum constat esse priorem in executione quam
impletionem consiliorum; ut patet Matth., XIX, 17, ss., de
adolescente qui dixerat se servasse legis praecepta a iuventute sua,
cui datur consilium perfectionis. Ergo videtur quod consilia non
ordinentur ad praecepta sicut ad finem, sed potius e converso.
2. Praeterea, finis est perfectior his quae sunt ad finem. Sed
consilia sunt perfectiora praeceptis, quia consilia pertinent ad
perfectionis statum, praecepta autem pertinent ad communem iustitiam;
unde et consilia praeceptis superadduntur, ut patet per hoc quod
Matth., XIX, 21, dominus dicit adolescenti, qui praecepta
servaverat: adhuc unum tibi deest. Si vis perfectus esse, vade,
vende quae habes, et da pauperibus. Ergo consilia non ordinantur ad
praecepta, sed potius e converso.
3. Praeterea, secundum philosophum in II Physic., sicut se
habent principia ad conclusiones, ita se habent fines ad ea quae sunt
ad finem. Sed talis est habitudo principiorum ad conclusiones, quod
positis principiis ponuntur conclusiones, non autem e converso; quia
contingit ex falso syllogizare verum. Ergo talis est habitudo finium
ad ea quae sunt ad fines. Sed positis praeceptis non ponuntur
consilia: multi enim observant praecepta qui non observant consilia.
Ergo consilia non ordinantur ad praecepta sicut ad finem.
4. Praeterea, Augustinus dicit in Lib. de sancta virginitate:
mirabiliter decipiuntur qui propter praesens saeculum virginitatem esse
solum observandam sentiunt. Sed observatio praeceptorum pertinet ad
praesens saeculum. Ergo consilium virginitatis non est implendum
propter praecepta; et eadem ratio est de aliis consiliis.
5. Praeterea, praecepta pertinere videntur ad vitam activam;
consilia autem ad vitam contemplativam. Unde Matth., XIX,
18, ubi enumerantur praecepta legis, dicit Glossa: ecce vita
activa. Ubi autem postea subditur: si vis perfectus esse, etc.
dicit: ecce vita contemplativa. Sed vita activa ordinatur ad
contemplativam, et non e contrario. Ergo praecepta ordinantur ad
consilia, et non e converso.
6. Praeterea, dominus bis miraculose legitur turbas refecisse;
primo quidem quando satiavit quinque milia hominum ex quinque panibus et
duobus piscibus, ut legitur Matth., cap. XIV, 15-21;
secundo quando de septem panibus et paucis pisciculis satiavit quatuor
millia hominum, ut habetur Matth., XV, 32-38; et sic dicit
Glossa, Matth., XIV: quinque millia pro quinque sensibus
corporis, ita sunt qui in saeculari habitu exterioribus recte uti
noverint: hi quinque panibus, id est legalibus praeceptis, adhuc
necesse est ut instruantur. Nam qui mundo integre renuntiant, quatuor
millia sunt, et septem panibus. Id est evangelicae perfectioni, sunt
similes, et spirituali gratia reficiuntur. Sed primo pavit dominus
quinque millia hominum ex quinque panibus quam quatuor millia ex
septem. Ergo praecepta sunt praevia consiliis, et non e converso.
7. Praeterea, dispositiones praecedunt perfectionem, et ordinantur
ad ipsam; sed praecepta sunt dispositiones ad consilia; dicit enim
Glossa Hieronymi in principio Marci: quatuor sunt qualitates, de
quibus sancta Evangelia contexuntur: praecepta, mandata,
testimonia, exempla: in praeceptis iustitia, in mandatis caritas, in
testimoniis fides, in exemplis perfectio; ad quam pertinent consilia,
et non e converso.
8. Praeterea, primo non est aliquid prius. Sed, sicut dicit
quaedam Glossa super Psalm., caritas primo movet pedem ad reditum
vitae. De actu autem caritatis dantur praecepta. Ergo nihil est
prius in vita spirituali quam praecepta; non ergo consilia ordinantur
ad praecepta, sed potius e converso.
9. Praeterea, super illud Psalm. CXXX, 2: sicut ablactatus
super matrem suam, etc., dicit Glossa: sicut quinque tempora
notantur in procreatione carnali, ita et in spirituali. Primum ergo
tempus est conceptionis, secundum est in utero alitionis, tertium
emissionis, quartum portationis et lactationis, quintum
ablactationis: ita et in utero matris Ecclesiae, primo concipimur,
dum fidei rudimentis instruimur; inde quasi in utero alimur in iisdem
primordiis proficientes; deinde manibus Ecclesiae portamur et lacte
nutrimur, donec iam grandiusculi a lacte matris accedamus ad mensam
patris. Et postea subditur: multi vero hunc ordinem perverterunt, ut
haeretici et schismatici se ante tempus a lacte separantes, unde
extinguuntur. Sed separari a lacte est, facilioribus dimissis, ad
difficiliora transire. Cum ergo consilia sint difficiliora quam
praecepta, videtur quod periculo extinctionis se exponant qui ad
consilia accedunt, nisi prius educati in praeceptis; praecepta ergo
ordinantur ad consilia, et non e converso.
10. Praeterea, Gregorius dicit super Ezech. Quod est ex
praecepto bonum facere, inchoandum est. Sed id quod est
incipientium, ordinatur ad id quod perfectionis est, et non e
converso. Ergo praecepta ordinantur ad consilia, et non e converso.
11. Praeterea, virtus imitatur naturam. Sed natura operatur prius
in corpore animalis ea quae pertinent ad esse, sicut membra
principalia, quam ea quae sunt de bene esse. Ergo in progressu
virtutis, priora sunt praecepta, quae sunt de esse virtutis, quam
consilia, quae sunt de bene esse ipsius: et sic idem quod prius.
12. Praeterea, sicut est ordo in addiscendo, ita etiam in
operando. Sed in addiscendo oportet incipere a facilioribus, ut ad
difficiliora perveniatur. Ergo in operando oportet prius implere
praecepta, quae sunt faciliora, et sic transire ad consilia.
13. Praeterea, Matth., V, dicitur in Glossa quod sermo
divinus est nobis via qua currimus. Sed sermo divinus praeordinat
praecepta consiliis, ut patet Matth., V, 21 ss.; ubi primo
ponitur id quod praeceptum est antiquis, et postea superadditur a
domino id quod perfectionis est. Ergo videtur quod observantia
praeceptorum sit praeordinanda observationi consiliorum.
14. Praeterea, illud quod est minimum in aliquo genere, ordinatur
ad id quod est maximum in genere illo. Sed nihil est minus in vita
Christiana quam observantia praeceptorum, nihil autem maius quam
observantia consiliorum. Ergo praecepta ordinantur ad consilia.
15. Praeterea, Hieronymus dicit super Matthaeum: qui praecepta
legis implere negligit, perfectiora implere non potest. Ergo oportet
quod prius aliqui impleant praecepta quam consilia, et sic praecepta
ordinantur ad consilia.
16. Praeterea, prius est a quo non convertitur consequentia
essendi. Sed a praeceptis non convertitur consequentia essendi ad
consilia: non enim sequitur, si aliquis servat praecepta, quod servet
consilia. Ergo observatio praeceptorum naturaliter praecedit, et
ordinatur ad observantiam consiliorum.
1. Sed contra. Est quod Augustinus dicit in Enchir. Quaecumque
mandat Deus, ex quibus unum est, non moechaberis: et quaecumque non
iubentur, sed spirituali consilio monentur, ex quibus unum est, bonum
est homini mulierem non tangere; tunc recte fiunt cum referuntur ad
diligendum Deum, et proximum propter Deum. Sed haec duo cadunt sub
praecepto, ut patet Matth. XXII, 37-40. Ergo consilia
ordinantur ad praecepta.
2. Praeterea, illud quod est electionis, ordinatur ad id quod est
necessitatis: quia electio est eorum quae sunt ad finem. Sed consilia
sunt electionis, praecepta autem necessitatis. Ergo consilia
ordinantur ad praecepta.
3. Praeterea, illud per quod aliquid plenius perficitur, ordinatur
ad illud. Sed per consilia plenius et tutius conservantur praecepta.
Ergo consilia ordinantur ad praecepta.
Respondeo. Dicendum, quod praecepta dantur de actibus virtutum.
Duplex autem est virtutis actus, scilicet interior et exterior; et
uterque actus sub legis praecepto cadit; unde Augustinus dicit contra
Faustum, quod: quia Iudaei non intelligebant homicidium nisi per
interemptionem corporis humani, aperuit dominus omnem iniquum motum ad
nocendum fratri in homicidii genere deputari. Similiter etiam
tantummodo corporalem cum femina illicitam cohabitationem vocari
moechiam, quae erat in lege prohibita; sed dominus demonstravit etiam
interiorem concupiscentiam ad hoc pertinere. Unde manifestum est quod
etiam interiores actus virtutum sub praecepto cadunt. Consilia ergo
ordinantur ad praecepta et secundum quod sunt de interioribus virtutum
actibus, et secundum quod sunt de exterioribus actibus: sed
diversimode. Nam ad interiores actus virtutum ordinantur sicut in
finem. Omnes enim interiores actus virtutum moralium pertinent ad
mentis puritatem; ut scilicet mens hominis a passionibus inordinatis et
ab exteriorum rerum cupiditate sit libera. Et ulterius omnes
virtutes, tam morales quam theologicae, ordinantur ad dilectionem Dei
et proximi. Et ad haec duo omnia consilia ordinantur sicut ad finem:
scilicet ad caritatem Dei et proximi, et ad mentis puritatem; unde
dicitur in collationibus patrum: quidquid nos ad virtutem cordis potest
dirigere, tota virtute sectandum est: quidquid autem ab hac retrahit,
ut perniciosum et vitium devitandum est. Pro hac enim universa agimus
atque toleramus: pro hac, patria, parentes, dignitates, divitiae,
deliciae mundi huius et voluptas universa contemnitur, ut scilicet
puritas cordis perpetua retineatur. Et postea subdit: pro hac
ieiuniorum inediam, vigilias, labores, corporis nuditatem,
lectionem, ceterasque virtutes debere nos suscipere noverimus, ut per
illas ab universis passionibus noxiis illaesas praeparet cor nostrum,
et servare possimus, et ad perfectionem caritatis istis gradibus
innitendo conscendere. Et hoc idem Augustinus dicit de moribus
Ecclesiae: non reiiciendis, inquit, generibus ciborum quasi
pollutis, sed concupiscentiae perdomandae, et dilectioni fratrum
retinendae invigilat omnis intentio; et ibidem dicitur: caritas
praecipue custoditur, si caritati virtus, caritati sermo, caritati
habitus, caritati vultus aptatur. Unde et apostolus, I ad Cor.
VII, 34, virginitatis consilium ad hoc ordinandum docet, ut
mulier innupta cogitet quae sunt Dei, quomodo placeat Deo; et
dominus Matth. XIX, 21, paupertatis consilium ad hoc ordinat ut
homo Deum sequatur; quod fit per rectitudinem et puritatem interioris
affectus. Sic ergo consilia ordinantur sicut in finem ad praecepta,
secundum quod sunt de interioribus actibus virtutum; sed secundum quod
sunt de actibus exterioribus, puta: non occides, non furtum facies,
etc., ordinantur consilia ad praecepta non sicut ad finem. Non enim
propter hoc homo virginitatem servat ut ab adulterio abstineat; neque
hoc fine aliquis suis abrenuntiat ut non furetur aliena: cum exteriora
opera consiliorum sint maiora quam exteriora opera praeceptorum:
ordinantur tamen ad ea in quantum faciunt ea tutius et firmius
conservari. Qui enim sua dimittit, multo magis abstinet a rapiendis
alienis; unde et Augustinus dicit in libro XIX contra Faustum:
omnia ex Hebraeorum lege commemorata dominus commendavit, ut quidquid
ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem commendandam
valeret, si quid illa obscurum posuisset: vel ad tutius conservandum
quod illa voluisset; et in libro de sermone domini in monte dicit,
quod dum fiunt illa quae adduntur ad perfectionem, multo magis fiunt
illa quae praemissa sunt ad inchoationem. Sic ergo patet quod consilia
ordinantur sicut ad finem ad praecepta, prout sunt de interioribus
actibus virtutum; sed ad praecepta, secundum quod sunt de exterioribus
actibus, ordinantur consilia ad hoc quod tutius et firmius conserventur
per modum removentis prohibens. Et primum horum est causa secundi:
firma enim exteriorum actuum observatio causatur ex interiori affectione
mentis bene dispositae.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum quosdam dives ille mentitus
est, dicens se praecepta observasse, et praecipue quantum ad unum
praeceptum quod ibidem commemoratur, pertinens ad interiorem actum,
scilicet: diliges proximum tuum sicut teipsum. Unde Origenes dicit
super Matthaeum: scriptum est in Evangelio secundum Hebraeos, quod
cum dominus dixisset ei; vade, et vende omnia quae habes; coepit
dives scalpere caput suum, et non placuit ei. Et dixit ad eum
dominus; quomodo dicis: feci legem et prophetas? Scriptum est enim
in lege; diliges proximum tuum sicut teipsum; et ecce multi fratres
tui filii Abrahae amicti sunt stercore, morientes prae fame, et domus
tua plena est multis bonis, et non egreditur ex ea omnino aliquid ad
eos. Impossibile enim est implere praedictum mandatum, et esse
divitem, et maxime habere tantas possessiones. Et hoc idem
confirmatur per Hieronymum qui dicit super Matth. Mentitur
adolescens. Si enim quod positum est in mandatis: diliges proximum
tuum sicut teipsum; opere complesset, quomodo postea audiens: vende
omnia quae habes et da pauperibus, tristis abiisset? Sed quia
Chrysostomus et alii expositores dicunt, adolescentem illum non fuisse
mentitum, utrumque salvari potest. Nam hoc praeceptum: diliges
proximum tuum sicut teipsum: dupliciter potest observari. Uno modo
imperfecte, ut scilicet aliquis non faciat contra proximum quod non
vult sibi fieri, et ut sine detrimento proximo subveniat. Alio modo,
ut scilicet ad subveniendum necessitatibus proximorum corporalibus ita
se habeat sicut ad subveniendum necessitatibus propriis. Hoc enim modo
non implet hoc praeceptum qui, cum multas divitias habeat, sibi eas
reservat, permittens proximum egere. Consilia autem ad hoc ordinantur
ut praecepta perfectius custodiantur: et ideo dominus, observanti
praecepta imperfecte, superaddit consilia, per quae praecepta
perfectius observentur.
Ad secundum dicendum, quod perfectio vitae in praeceptis, secundum
quod sunt de interioribus virtutum actibus, consistit essentialiter:
nam caritas est vinculum perfectionis, sicut apostolus dicit ad
Coloss. III, 14; et ideo cum dominus praecepta caritatis
posuisset Matthaei V, 48, subiungit: estote ergo perfecti. Sed
in consiliis, quae sunt de quibusdam exterioribus actibus, consistit
perfectio instrumentaliter; quia scilicet huiusmodi consilia sunt quasi
quaedam instrumenta per quae facilius ad perfectionem pervenitur. Unde
in collationibus patrum dicitur: ieiunia, vigiliae, meditatio
Scripturarum, nuditas, ac privatio omnium facultatum, non perfectio
sed perfectionis instrumenta sunt; quia non in ipsis consistit
disciplina illius finis, sed per illa pervenitur ad finem. Et
Augustinus dicit in Lib. de perfectione iustitiae: sic audiamus
praecepta perfectionis, ne currere negligamus ad perfectionem
caritatis. Et Hieronymus super Matthaeum dicit exponens illud: ecce
nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quia, inquit, non sufficit
tantum relinquere, iungit quod perfectum est: et secuti sumus te,
quid ergo erit nobis? Quasi diceret: fecimus quod iussisti: quid
ergo dabis praemii? Praecepta ergo imperfecte observata pertinent ad
communem iustitiam; sed perfectio vitae consistit in ipsa plena
observantia praeceptorum.
Ad tertium dicendum, quod aliquid ad finem ordinatur dupliciter: uno
modo ut necessarium ad finem, sine quo finis esse non potest, sicut
cibus ad vitam corporis conservandam; alio modo sicut necessarium ad
finem, sine quo ad finem non ita bene perveniri potest, sicut equus
ordinatur ad iter, non quia sine equo aliquis ire non possit, sed quia
in equo melius vadit. Similiter et consilia ordinantur ad praecepta,
non quia sine consiliis praecepta observari non possint et quantum ad
interiores actus et quantum ad exteriores: nam Abraham, qui et
coniugio et divitiis utebatur, fuit coram Deo perfectus, secundum
illud Gen. cap. XVII, 1: ambula coram me, et esto perfectus;
sed quia per consilia facilius et expeditius ad perfectam praeceptorum
observantiam pervenitur.
Ad quartum dicendum, quod Augustinus in verbis illis intendit
excludere quorumdam dictum, qui credebant virginitatem esse necessariam
solum ad carendum tribulatione corporis, quae in matrimonio
sustinetur. Observatio autem praeceptorum etsi in hoc saeculo fiat,
non tamen pertinet ad hoc saeculum, sed futuro saeculo coniungit.
Ad quintum dicendum, quod praecepta pertinent et ad activam et ad
contemplativam vitam; consilia vero sunt instrumenta contemplativae
vitae. Sed ibi praecessit mentio de praeceptis ordinantibus ad
proximum, quae pertinet ad vitam activam.
Ad sextum dicendum, quod etiam in ipso exercitio praeceptorum
contingit inveniri differentiam perfectionis. Unde non potest dici
quod numerus quinque millium pertineat ad praecepta, et numerus quatuor
millium ad consilia: sed primum pertinet ad imperfectam observantiam
praeceptorum, qualis etiam in saeculari vita interdum habetur;
secundum vero pertinet ad perfectam observantiam praeceptorum, ad quam
ordinantur consilia. Nec tamen quia primo dominus pavit quinque millia
quam quatuor millia oportet quod aliquis prius exerceatur in vita
saeculari quam transeat ad religionem; quia etiam religionem
intrantes, non statim perfectionem adipiscuntur, sed ad perfectionem
assequendam se exercitant; sicut et intrantes scholas logicae, non
statim efficiuntur logici, sed ad hoc se exercitant; unde et religio
quaedam perfectionis schola est.
Ad septimum dicendum, quod exempla quae traduntur in Evangelio, sunt
exempla Christi, quae pertinent non solum ad consilia, sed etiam ad
perfectam observantiam praeceptorum: unde et ibidem subdit exempla, ut
hic: discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.
Ad octavum dicendum, quod caritas habet multos gradus: nam primo est
caritas incipiens, et postea perficiens, et ultimo perfecta: unde
caritas in spirituali vita est principium et finis.
Ad nonum dicendum, quod observantia consiliorum est difficilior quam
observatio praeceptorum quantum ad exteriores actus; tamen observatio
praeceptorum perfecta quantum ad interiores actus est longe
difficilior. Difficilius enim est deponere animi cupiditates quam
possessiones; et tamen difficilius est observare exteriores actus
praeceptorum sine consiliis quam cum consiliis, sicut ex praemissis
patet.
Ad decimum dicendum, quod incipientes sunt in ordine instruendorum ab
aliis: et ideo praecepto moventur ad aliquid faciendum tam in vita
saeculari quam in religione; sed quando iam perficiuntur, operantur ab
interiori habitu, quasi ex seipsis, non solum consilia, sed etiam
praecepta.
Ad undecimum dicendum, quod, sicut dictum est, caritas et est
principium spiritualis vitae, et finis; et ideo et ipsa praecedit
inchoata, tamquam de esse existens spiritualis vitae, et ipsa sequitur
tamquam pertinens ad perfectum esse spiritualis vitae. Et tamen ea
quae sunt de bene esse, ordinantur ad conservationem eorum quae sunt de
esse rei.
Ad duodecimum dicendum, quod etiam in disciplinis prius addiscuntur ea
per quae alia perfectius intelliguntur, quamvis illa facilius sit
intelligere vel habere secundum communem modum, sicut facilius est
scire argumentari eo modo quo etiam idiotae utuntur dialectica quadam,
quam scire regulas logicae; et tamen primo addiscuntur regulae logicae
ad hoc quod aliquis perfectius argumentari valeat quam communiter
idiotae argumentantur. Et similiter facilius est observare praecepta
secundum imperfectum modum quam observare consilia; et tamen qui
tendunt ad perfectam praeceptorum observationem, oportet quod incipiant
a consiliis sicut a quibusdam instrumentis.
Ad decimumtertium est dicendum, quod illa quae ibi dominus
superaddit, non sunt consilia, sed praecepta, ut patet ex ipsis
verbis domini quae ibi ponuntur, tum etiam ex expositione Augustini in
libro de sermone domini in monte.
Ad decimumquartum dicendum, quod observantia praeceptorum secundum
imperfectum modum est minimum in vita spirituali; sed est maximum, si
observentur perfecte.
Ad decimumquintum dicendum, est, quod perfectiora Evangelii non
solum sunt consilia, sed etiam praecepta, ut ex dictis patet.
Ad decimumsextum est dicendum, quod illud a quo non convertitur
consequentia essendi, etsi sit prius natura quodammodo, non tamen
oportet quod semper sit prius tempore. Non enim in Angelis vivere
praecedit intelligere, quamvis non omne vivens sit intelligens; quia
statim a principio Angeli vitam perfectam habent; quae est
intellectualis. Et similiter qui volunt plenius praecepta custodire,
statim a principio consilia assumere debent; licet non omnes
observantes praecepta, observent consilia.
|
|