|
Ad primum sic proceditur: videtur quod in Deo non sit virtus.
Quia, ut philosophus dicit, I de caelo virtus est ultimum
potentiae. Sed divina potentia non habet ultimum, cum sit infinita.
Ergo in Deo non est virtus.
Sed contra, omne immediatum operationis principium virtus est:
operatio enim omnis a virtute aliqua procedit. Sed in Deo est aliquod
immediatum operationis principium, quia Deus immediate aliqua
operatur. Ergo in Deo est virtus.
Respondeo. Dicendum, quod virtus, qualitercumque accipiatur,
significat potentiae complementum; et inde est quod virtus
uniuscuiusque rei est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum
reddit, ut dicitur in II Ethic. Tunc enim ostenditur potentia esse
completa, quando et agens est perfectum, et actio perfecta. Cum ergo
potentia Dei sit maxime completa, potissime in Deo virtus invenitur;
unde dicitur Sap., XII, 17: virtutem ostendis tu, qui non
crederis (...) in virtute consummatus; et in Psal.,
CXLVI, 5: magnus dominus (...) et magna virtus eius.
Ad primum ergo dicendum, quod quandoque virtus notificatur non per
aliquid quod de virtute essentialiter praedicetur, sed per id ad quod
virtus ordinatur: ab eo enim speciem habet. Sicut Augustinus dicit,
quod fides est credere quod non vides: credere enim non est ipsa
fides; sed actus ad quem fides ordinatur. Et hoc modo philosophus
definit virtutem, cum dicit, quod virtus est ultimum potentiae: quia
scilicet virtus rei attenditur in ordine ad hoc in quod ultimo potest;
sicut virtus eius qui potest ferre centum libras, ut ipse ibidem
dicit, non consistit in hoc ut ferat decem, sed in hoc quod ferat
illud ultimum in quod ultimo potest, scilicet centum. Sic ergo virtus
cuiuslibet rei non attenditur in uno eorum quae potest, sed respectu
totius quod potest. Virtus ergo divina non potest attendi secundum
aliquod unum opus ipsius, quia nullum opus eius est quod adaequet eius
virtutem, ut Deus amplius facere non possit; sed virtus eius
attenditur secundum totum in quod potest: hoc autem est infinitum,
quia scilicet Deus infinita facere potest, unde et virtus Dei est
infinita; et hoc est ultimum ei, infinita posse; sicut virtuti
finitae est ultimum aliqua determinata posse.
|
|