|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod aquae habentes veram speciem
aquae elementaris super caelos existant.
Homo enim dicitur minor mundus propter similitudinem quam habet cum
mundo maiori. Sed videmus quod in corpore humano superponitur cerebrum
quod habet naturam aquae, cordi quod habet proprietatem ignis, in
quantum est fons naturalis caloris. Ergo etiam in mundo maiori aqua
superponitur aliis elementis. Et haec ratio videtur Augustini in
XII de Civit. Dei, ubi dicitur de quibusdam, quod ponderibus
elementorum moventur; et ideo non putant, aquarum fluidam gravemque
naturam in superioribus mundi locis potuisse constitui; qui secundum
rationes suas, si ipsi hominem facere potuissent, non ei pituitam,
quod Graece phlegma dicitur, et tamquam in elementis corporis nostri
aquarum vicem obtinet, in capite ponerent.
Sed contra, partes mundi sunt optime et ordinatissime dispositae
secundum suam naturam. Sed id quod habet speciem aquae, naturaliter
est ponderosum, et ita naturaliter subsidet corporibus levibus, aeri
et igni. Non ergo aliquid habens veram speciem aquae supra caelos
existit.
Respondeo. Dicendum, quod in sacra Scriptura, quae mentiri non
potest, expresse dicitur, aquas esse supra caelum; dicitur enim
Genes., I, 7, quod divisit aquas quae sunt sub firmamento, ab
aquis quae sunt supra firmamentum; et in Psalmo CXLVII,
dicitur: aquae quae super caelos sunt, laudent nomen domini. Et
ideo, sicut Augustinus dicit in II super Gen. ad Litt.,
quoquomodo vel qualescumque aquae ibi sint, esse ibi eas minime
dubitemus. Maior quippe est Scripturae huius auctoritas quam omnis
humani generis capacitas. Sed, sicut Augustinus, I eiusdem libri,
dicit, turpe est nimis et perniciosum, atque maxime cavendum, ut
Christianum de his rebus, scilicet naturalibus, quasi secundum
Christianas litteras loquentem ita delirare quilibet infidelis audiat,
ut, quemadmodum dicitur, toto caelo errare conspiciens, risum tenere
vix possit. Et non tam molestum est quod errans homo derideretur, sed
quod auctores nostri ab eis qui foris sunt, talia sensisse creduntur,
et cum magno eorum exitio de quorum salute satagimus, tamquam indocti
reprehenduntur atque respuuntur. Et ideo, sicut ipse subiungit,
multiplices expositiones ipse posuit in verbis Genesis, ut sic
accipiatur una expositio, quod alteri expositioni non praeiudicetur,
quae forte melior est. Sic ergo quod dicitur de aquis supra caelos
existentibus, multipliciter intelligi potest. Uno modo ut per
firmamentum vel per caelos non intelligamus firmamentum vel caelum in
quo sunt sidera, sed aerem, in quo aves volare dicuntur, supra quem
aerem aquae vaporabiliter elevantur, et exinde pluviae generantur; et
de hac expositione dicit Augustinus in II super Genes. ad Litt.:
hanc considerationem dignissimam iudico; quod enim dicitur, neque
contra fidem est, et in promptu posito documento credi potest. Si
autem per firmamentum vel caelos intelligatur firmamentum ubi sunt
sidera posita, sic sciendum est, quod de hoc firmamento diversae
opiniones fuerunt. Quidam enim posuerunt firmamentum illud ex quatuor
elementis compositum; quae videtur esse positio Empedoclis et secundum
hoc, nihil prohibet dicere supra hoc caelum sidereum esse aquas
elementares tamquam simpliciores, et super eas etiam ignem, a quo
vocetur caelum Empyreum. Aliorum autem positio est, quod caelum vel
sit igneae naturae, sicut posuit Plato; vel non sit de natura quatuor
elementorum, sed habens altiorem naturam, sicut posuit Aristoteles.
Utroque istorum supposito, inconveniens videtur supra firmamentum
illud aquam elementarem materialiter esse dispositam. Nunc enim,
sicut Augustinus dicit in II super Gen., quemadmodum Deus
instituerit naturas rerum, nos convenit quaerere; non quid in eis vel
ex eis miraculum potentiae suae velit operari. Sed tamen aliquales
aquas supra huiusmodi firmamentum ponere possumus. Uno modo ut per
aquas intelligamus totam materiam corporalem, sicut accipitur in
principio Genesis, secundum expositionem Augustini. Et ideo
secundum hunc intellectum non est aliud dicere, quam aliquid de materia
corporali super hos caelos existere: et hoc etiam a dictis
philosophorum modernorum non discordat, qui ponunt supra octavam
sphaeram, in qua sunt stellae, aliam sphaeram, in qua nulla est
stella. Et hanc expositionem ponit Augustinus super Genes. contra
Manichaeos. Alio modo potest dici, quod sicut caelum Empyreum
dicitur igneum, non quia habeat speciem ignis, sed propter
splendorem; ita etiam aquae super caelos dicuntur, non quia habeant
speciem aquae, sed quia habent diaphaneitatem ad modum aquae: ut sic
supremum caelum, secundum quod Empyreum dicitur, sit totum
splendidum; secundum autem, quod dicitur aqueum, sit totum
diaphanum; tertium autem caelum, quod dicitur sidereum, sit partim
lucidum, partim diaphanum. Sic ergo secundum quamcumque opinionem
potest veritas sacrae Scripturae salvari diversimode. Unde non est
coarctandus sensus sacrae Scripturae ad aliquid horum.
Ad primum ergo dicendum, quod homo assimilatur maiori mundo quantum ad
aliquid in quantum constat ex corporali et spirituali natura, sicut et
totum universum; non tamen quantum ad omnia assimilatur universo.
Ordo enim partium in homine non est secundum quod exigit eorum natura,
sed prout exigit ratio finis. Ponitur enim cor in medio, ut ex eo
diffundantur operationes vitae de facili per totum corpus. Cerebrum
autem ponitur in supremo, ut operationes animales, quae ibi quodammodo
perficiuntur, non impediantur per diversas corporis transmutationes;
sicut etiam ordo cognitionis humanae non est secundum ordinem naturalem
cognoscibilium, sed quoad nos. Augustinus autem non inducit hoc
asserendo, sed obviando his qui Scripturam prave interpretantur.
|
|