|
Ad primum sic proceditur: videtur quod Deus possit aliquid in nihilum
redigere.
1. Aequalis enim est distantia non entis ad ens, et entis ad non
ens. Sed Deus potest ex nihilo aliquid facere. Ergo Deus potest ex
aliquo facere nihil.
2. Sed contra, Deus non potest esse causa defectiva. Sed causa
quae facit tendere in non esse, est causa defectiva. Ergo Deus non
potest redigere aliquid in nihilum.
Respondeo. Dicendum, quod de potentia Dei dupliciter loqui
possumus: uno modo absolute, considerando eius potentiam; alio modo,
considerando ipsam in ordine ad sapientiam vel praescientiam suam.
Loquendo ergo absolute de Dei potentia, sic Deus potest universam
creaturam redigere in nihilum. Cuius ratio est, quia creatura non
solum producitur in esse Deo agente, sed etiam per actionem Dei
conservatur in esse, secundum illud ad Hebr., I, 3: portans
omnia verbo virtutis suae. Unde Augustinus dicit, IV super Gen.
ad litteram, quod virtus Dei si aliquando ab eis quae creata sunt,
regendis cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura
concideret. Sicut autem Deus propria voluntate agit, et non ex
necessitate naturae ad rerum productionem, ita etiam ad earum
conservationem. Et ideo potest subtrahere suam actionem a rebus
conservandis, et hoc ipso omnia in nihilum deciderent. Si vero
loquamur de potentia Dei in ordine ad eius sapientiam et
praescientiam, sic non potest fieri quod res in nihilum redigatur,
quia non habet hoc divina sapientia: creavit enim (Deus), ut essent
omnia, ut dicitur Sap., I, 14, non ut in nihilum cederent.
Primum ergo concedimus, secundum quod procedit de potentia absoluta.
Ad secundum dicendum, quod causa defectus alicuius potest esse aliquid
dupliciter. Uno modo ex propria intentione, sicut cum aliquid
subtrahendo lumen causat tenebras; et hoc modo non oportet quod sit
causa defectiva illud quod causat defectum. Sic autem Deus potest
esse alicuius defectus causa, vel excaecationis, vel obdurationis,
vel etiam annihilationis, si vellet. Alio modo aliquid potest esse
causa defectus praeter intentionem; et sic semper oportet quod causa
defectus sit defectiva, quia ex defectu agentis contingit quod non
inducat perfectionem in suo effectu. Et sic Deus nullo modo potest
esse causa defectus, vel tendendi in non esse.
|
|