|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod Deus non possit id quod
in nihilum redactum est, idem numero reparare.
1. Dicit enim philosophus in II de generatione, quod ea quorum
substantia corrumpitur, non reiterantur eadem numero. Sed eorum quae
in nihilum rediguntur, substantia corrumpitur. Ergo eadem numero
iterari non possunt.
2. Sed contra, est quod Augustinus dicit, IV de Civit. Dei:
si caro humana omnibus periisset modis, nec ulla eius materies in ullis
latebris remansisset, nonne si vellet, eam repararet omnipotens? Sed
nulla materia remanente de re corrupta, quod corrumpitur, in nihilum
redigitur. Ergo Deus id quod in nihilum est redactum, potest idem
numero reparare.
3. Praeterea, differentia est causa numeri, sicut Damascenus
dicit. Sed nihilum non facit aliquam differentiam: quia non entis non
sunt species et differentiae, secundum philosophum. Ergo id quod
reparatur a Deo potest esse unum et idem numero, quamvis in nihilum
fuerit redactum.
Respondeo. Dicendum, quod in his quae in nihilum redigi possunt,
est quaedam differentia attendenda. Quaedam enim sunt quorum unitas in
sui ratione habet durationis continuitatem, sicut patet in motu et
tempore; et ideo interruptio talium indirecte contrariatur unitati
eorum secundum numerum. Ea vero quae contradictionem implicant, non
continentur sub numero Deo possibilium, quia deficiunt a ratione
entis: et ideo, si huiusmodi in nihilum redigantur, Deus ea non
potest eadem numero reparare. Hoc enim esset facere contradictoria
simul esse vera; puta si motus interruptus esset unus. Alia vero sunt
quorum unitas non habet in sui ratione continuitatem durationis, sicut
unitas rerum permanentium, nisi per accidens, in quantum eorum esse
subiectum est motui: sic enim et mensurantur huiusmodi tempore, et
eorum esse est unum et continuum, secundum unitatem et continuitatem
temporis. Et quia natura agens non potest ista producere sine motu,
inde est quod naturale agens non potest huiusmodi reparare eadem
numero, si in nihilum redacta fuerint, vel si fuerint secundum
substantiam corrupta. Sed Deus potest reparare huiusmodi et sine
motu, quia in eius potestate est quod producat effectus sine causis
mediis; et ideo potest eadem numero reparare, etiamsi in nihilum
elapsa fuerint.
Unde patet responsio ad primum et secundum.
Ad tertium dicendum, quod nihilum non est differentia alicuius entis,
si per hoc quod aliquid reducatur in nihilum, interrumpatur continuatio
essendi, quae pertinet ad unitatem motus, et eorum quae consequuntur
ad motum.
|
|