|
Et videtur quod sic.
Sicut subiectum temporis est primum temporale simplicissimum, ita
subiectum aevi videtur esse simplicissimum aeviternum. Hoc autem est
Lucifer, qui inter Angelos supremus fuit secundum suam naturam
creatus. Aevum autem non respondet gratiae, sed naturae; alioquin
corpora caelestia, quae non sunt susceptiva gratiae, aevo mensurari
non possent. Cum ergo dona naturalia integra remanserint in
Daemonibus post peccatum, sicut Dionysius dicit, IV cap. de
Divin. Nomin., videtur quod aevum sit in Lucifero sicut in
subiecto.
Sed contra, aevum est quaedam aeternitatis participatio. Sed Angeli
beati magis sunt in participatione aeternitatis quam Lucifer, qui est
beatitudinis expers. Ergo Lucifer non est subiectum aevi, sed magis
supremus beatorum Angelorum.
Respondeo. Dicendum, quod ex ignorantia linguae Graecae provenit
quod communiter apud multos aevum ab aeternitate distingueretur, ac si
distingueretur anthropos ab homine. Quod enim in Graeco dicitur
aevum, in Latino aeternitas: et sic etiam Dionysius, X de Divin.
Nomin., pro eodem utitur aeternitate et aevo. Sed quia nominibus
utendum est ut plures: si utrumque distinguamus ab invicem, aevum
nihil aliud erit quam aeternitatis participatio; ut scilicet
essentialis aeternitas ipsi Deo attribuatur, aevum autem quasi
participata aeternitas substantiis spiritualibus, quae sunt supra
tempus. Quia vero id quod per essentiam dicitur, semper est mensura
illius quod dicitur per participationem: potest dici quod prima mensura
omnium aeternorum est ipsa Dei aeternitas, sicut etiam substantia Dei
est mensura omnis substantiae, ut dicit Commentator in X Metaphys.
Si quis tamen velit accipere mensuram homogeneam, idest eiusdem
generis: dicunt quidam, quod non est una mensura communis, sed
quodlibet aeviternum habet suum aevum. Sed hi propriam vocem
ignorant. Sic enim esset verum quod dicunt, si omnia aeviterna essent
aequalia: sic enim unum eorum non esset mensura alterius. Hoc autem
non est verum, quia in Angelis est accipere primum, medium et
ultimum: non solum secundum diversas hierarchias et ordines, sed etiam
secundum diversos Angelos in eodem ordine, ut patet per Dionysium,
X capit. caelestis hierarchiae. Et quia semper illud quod est
simplicissimum, est mensura in quolibet genere, sicut dicitur in X
Metaph.; ideo necesse est ut duratio simplicissimi aeviterni sit
aevum omnium aeviternorum: et ita simplicissimum aeviternum est
subiectum aevi. Sed attendendum, quod substantiae spirituales
mensurantur aevo non solum quantum ad earum substantiam, sed etiam
quantum ad earum propriam operationem. Unde in libro de causis
dicitur, quod sunt in momento aeternitatis, secundum substantiam et
operationem. Et sic oportet quod ille Angelus qui est subiectum
aevi, sit simplicissimus non solum quantum ad essentiam, sed etiam
quantum ad operationem. Talis autem est supremus omnium Angelorum
bonorum, cuius operatio maxime est in uno, quod est Deus, unita.
Unde supremus omnium Angelorum est subiectum aevi, non autem
Lucifer.
Ad primum ergo dicendum, quod aliqui posuerunt Luciferum non fuisse
supremum Angelorum; sed, sicut Damascenus dicit, fuit primus eorum
qui praeerant ordini terrestri. Si vero concedamus secundum
Gregorium, quod fuerit supremus omnium, tunc dicendum est, quod sua
operatio aversa est ab uno primo, et conversa ad multitudinem
inferiorum rerum, quarum primatum appetiit; et secundum hoc Daemones
decidunt a summa simplicitate aevi. Unde Dionysius dicit, IV cap.
de Divin. Nomin., quod Daemones dicuntur mali propter hoc quod
infirmantur circa operationem naturalem.
|
|