|
Deinde quaesitum est de hominibus. Et primo quantum ad ea quae
possunt omnibus esse communia. Secundo quantum ad ea quae pertinent
ad quosdam horum status. Circa communia vero quaesitum est
quadrupliciter. Primo quidem de his quae pertinent ad naturam
hominis. Secundo de his quae pertinent ad sacramenta. Tertio de
his quae pertinent ad virtutes. Quarto de his quae pertinent ad
praecepta. Circa primum quaesita sunt tria.
1. Primo quantum ad personas hominum; utrum scilicet si Adam non
peccasset, iidem homines numero salvarentur qui nunc salvantur.
2. Secundo quantum ad intellectum, utrum scilicet verbum cordis sit
species intelligibilis.
3. Tertio quantum ad voluntatem; utrum scilicet ea quae per timorem
fiunt, sint voluntaria.
|
|