|
Ad primum sic proceditur: videtur quod si Adam non peccasset, non
iidem homines numero salvarentur qui nunc salvantur.
1. Si enim Adam non peccasset, soli electi nascerentur. Ergo non
fuissent nati illi peccatores qui finaliter sunt reprobati, et per
consequens nec eorum filii; quia si non sunt iidem patres, consequens
est neque filios esse eosdem. Multi autem nunc salvantur ex reprobis
parentibus nati. Ergo si Adam non peccasset, non iidem salvarentur
qui nunc salvantur.
2. Praeterea, secundum philosophum semen est superfluum alimenti.
Sed aliis cibis homo usus fuisset in Paradiso, si non peccasset, ab
his quibus nunc utitur. Ergo aliud fuisset semen, et per consequens
alii filii.
Sed contra, est quod Gregorius dicit, IV Moral.: si primum
parentem nulla putredo peccati corrumperet, nequaquam ex se filios
Gehennae generaret; sed hi qui nunc per redemptorem salvandi sunt,
soli ab eo electi nascerentur.
Respondeo. Dicendum, quod cum in generatione hominis, sicut et
aliorum animalium, semen patris sit agens, materia vero a matre
ministrata sit sicut patiens, ex quo corpus humanum formatur;
impossibile est eumdem filium nasci, sive sit alius pater, sive sit
alia mater; sicut etiam non est idem numero sigillum, sive sit alia
cera, sive sit aliud corpus sigilli, ex cuius impressione cera
sigillatur. Et quamvis superfluum alimenti sit semen, secundum
philosophum, diversitas tamen alimentorum non sufficeret ad
diversificandum filios qui ex semine nascuntur: quia ex illis cibis non
sumitur semen nisi quatenus aliqualiter in substantiam parentum
convertuntur. Dicunt quidam sequentes Anselmum, quod si homo non
peccasset in illa prima tentatione, statim confirmatus fuisset et ipse
et omnes qui ab eo nascerentur, ita quod omnes qui nascerentur,
fuissent electi. Unde, cum nunc multi qui salvantur, ex peccatoribus
nascantur, sicut in obiiciendo tangebatur, consequens est quod essent
alii parentes salvandorum, et per consequens alii filii. Sed haec
positio non videtur esse vera: quia secundum Augustinum, XIV de
Civit. Dei, status corporis in homine proportionabiliter respondet
statui animae. Quamdiu ergo homo habuit corpus animale, potens mori
et non mori, indigens alimentis, tamdiu habuit animam potentem peccare
et non peccare. Habuit autem corpus animale quamdiu fuit in statu
generandi; quod etiam fuisset, si post illam primam tentationem non
peccasset: et ideo possibile fuisset, si primus homo tunc non
peccasset, quod etiam ipse vel eius posteri postmodum peccarent, ut
Hugo de sancto Victore dicit. Unde ex hoc non sequitur parentum
diversitas, quod nunc sunt aliqui peccatores, tunc autem non essent;
sed est aliud unde necesse est ponere diversitatem parentum: quia in
primo statu unus homo non habuisset plures uxores, nec etiam aliqui ex
fornicatione vel adulterio nascerentur, quod nunc contingit etiam in
his qui salvantur. Multi enim filii unius parentis ex pluribus
uxoribus nati salvantur, sicut patet de filiis Iacob: multi etiam ex
fornicatione vel adulterio nati: alioquin eis frustra sacramenta
salutis adhiberentur. Unde relinquitur quod aliqui nunc salvantur,
qui, si primus homo non peccasset, non nascerentur, et per consequens
non salvarentur. Nec tamen Dei praedestinatio falleretur, quia Deus
praedestinavit homines habens scientiam futuri eventus. Quod vero
Gregorius dicit, quod si primus homo non peccasset nequaquam ex se
filios Gehennae generaret, indubitanter verum est. Non enim in
filios transfunderet peccatum originale, secundum quod homines filii
irae nascuntur. Quod autem subdit, quod hi soli qui nunc salvandi
sunt, nascerentur; intelligendum est quod pronomen facit simplicem
demonstrationem: quia scilicet soli electi nascerentur quantum est ex
ratione originis; non autem demonstrationem personalem, quia aliae
personae essent hominum qui salvarentur.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|