|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod verbum cordis sit species
intelligibilis.
1. Verbum enim cordis est quo intellectus videt. Hoc autem est
species intelligibilis. Ergo verbum cordis est species
intelligibilis.
2. Praeterea, cognitio intellectiva a sensu oritur. Sed illud quod
sensus sentit, est species intelligibilis. Ergo verbum cordis quo
intellectus intelligit, est species intelligibilis.
Sed contra, verbum cordis interius est quod exteriori verbo
significatur. Sed verbum exterius non significat speciem
intelligibilem. Ergo verbum interius non est ipsa species
intelligibilis.
Respondeo. Dicendum, quod secundum Augustinum, XV de Trinit.,
verbum cordis importat quoddam procedens a mente, sive ab intellectu.
Procedit autem aliquid ab intellectu, in quantum est constitutum per
operationem ipsius. Est autem duplex operatio intellectus, secundum
philosophum in III de anima. Una quidem quae vocatur indivisibilium
intelligentia, per quam intellectus format in seipso definitionem, vel
conceptum alicuius incomplexi. Alia autem operatio est intellectus
componentis et dividentis, secundum quam format enuntiationem. Et
utrumque istorum per operationem intellectus constitutorum vocatur
verbum cordis, quorum primum significatur per terminum incomplexum,
secundum vero significatur per orationem. Manifestum est autem quod
omnis operatio intellectus procedit ab eo secundum quod est factus in
actu per speciem intelligibilem, quia nihil operatur nisi secundum quod
est actu. Unde necesse est quod species intelligibilis, quae est
principium operationis intellectualis, differat a verbo cordis, quod
est per operationem intellectus formatum; quamvis ipsum verbum possit
dici forma vel species intelligibilis, sicut per intellectum
constituta, prout forma artis quam intellectus adinvenit, dicitur
quaedam species intelligibilis.
Ad primum ergo dicendum, quod intellectus intelligit aliquid
dupliciter: uno modo formaliter, et sic intelligit specie
intelligibili qua fit in actu; alio modo sicut instrumento quo utitur
ad aliud intelligendum: et hoc modo intellectus verbo intelligit, quia
format verbum ad hoc quod intelligat rem.
Ad secundum dicendum, quod cognitio sensus exterioris perficitur per
solam immutationem sensus a sensibili: unde per formam quae sibi a
sensibili imprimitur, sentit: non autem ipse sensus exterior format
sibi aliquam formam sensibilem: hoc autem facit vis imaginativa, cuius
formae quodammodo simile est verbum intellectus.
|
|