|
Circa tertium sic proceditur: videtur quod ea quae fiunt ex timore,
non sint voluntaria.
Necessitas enim voluntati contrariatur, ut dicitur in V Metaph.
Sed ea quae fiunt ex timore, dicuntur ex necessitate fieri. Non ergo
sunt voluntaria.
Sed contra, omne quod quis operatur propter finem, est voluntarium.
Sed ea quae quis operatur ex timore, operatur propter finem, scilicet
ad vitandum malum quod timet; sicut qui proiicit merces in mare, vitat
submersionem navis. Ergo huiusmodi sunt voluntaria.
Respondeo. Dicendum, quod cum bonum sit voluntatis obiectum, hoc
modo se habet aliquid ad hoc quod sit voluntarium, quo modo se habet ad
hoc quod sit bonum. Contingit autem aliquid in universali consideratum
esse bonum, quod tamen secundum aliquas particulares circumstantias
redditur malum; sicut generare filios est bonum, sed generare filios
ex non sua uxore est malum. Et similiter contingit, aliquid in
universali consideratum esse malum, quod tamen secundum aliquas
particulares circumstantias fit bonum; sicut occidere, secundum se est
malum, sed occidere hominem perniciosum multitudini, est bonum. Et
quia actiones circa singularia iudicantur bonae vel malae, et per
consequens voluntariae vel involuntariae, simpliciter quidem
consideratis singularibus circumstantiis, secundum quid autem secundum
quod in universali considerantur: ea quae ex timore fiunt, in
universali quidem considerata, sunt mala et involuntaria; sed si
considerentur secundum singularia quae circumstant, sic sunt bona et
voluntaria: sicut proiicere merces in mare, secundum se consideratum,
est malum et non voluntarium, sed in tali casu est bonum et
voluntarium. Unde et philosophus dicit in III Ethic., quod
huiusmodi mixta sunt ex voluntario et involuntario; simpliciter autem
sunt voluntaria, secundum quid autem involuntaria, ex necessitate
facti.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|