|
Ad primum sic proceditur: videtur quod forma panis in sacramento
Eucharistiae annihiletur.
1. Illud enim annihilari videtur, quod desinit esse et in nihil
convertitur. Sed forma panis, facta consecratione, desinit esse,
nec est dare in quod convertatur: non enim convertitur in materiam
corporis Christi, nec etiam in formam eius, quae est anima, alioquin
anima esset ibi ex vi sacramenti. Ergo forma panis annihilatur.
2. Praeterea, Augustinus dicit: si humana natura convertitur in
verbum, si diligentius cogitamus, homo periret in Deo. Sed illud
annihilari dicitur quod perit. Ergo, si panis convertitur in corpus
Christi, videtur quod annihiletur.
Sed contra est, quia sicut Augustinus dicit, Lib. LXXXIII
quaest., Deus non est auctor tendendi in non esse. Est autem auctor
sacramenti Eucharistiae. Ergo in illo sacramento nihil annihilatur.
Respondeo. Dicendum, quod annihilatio quemdam motum importat.
Omnis autem motus denominatur a termino ad quem; unde terminus
annihilationis est nihil. Consecratio autem panis in sacramento
Eucharistiae, non terminatur ad nihil, sed ad corpus Christi;
alioquin non esset dare quomodo corpus Christi incipiat esse sub
sacramento; non enim incipit ibi esse per motum localem, alioquin
desineret esse in caelo. Relinquitur ergo quod in consecratione panis
non est aliqua annihilatio, sed transubstantiatio panis in corpus
Christi.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut in generatione naturali neque
forma neque materia generatur aut corrumpitur, sed totum compositum;
ita etiam in sacramento altaris non est quaerendum seorsum de forma aut
materia in quid convertatur; sed totus panis convertitur in totum
corpus Christi, in quantum est corpus: quia si in triduo mortis
Christi fuisset consecratio facta, non fuisset ibi anima, sed corpus
exanime, sicut in sepulcro iacebat.
Ad secundum dicendum, quod perire diceretur natura humana, si
converteretur in verbum, in quantum esse desineret, quod pertinet ad
terminum a quo; non autem si annihiletur quantum ad terminum ad quem.
|
|