|
Circa secundum sic procedebatur: videtur quod sacerdos non debeat dare
hostiam non consecratam peccatori occulto hoc petenti.
1. Non enim debet sacerdos peccatum occultum publicare. Publicaret
autem, si ei daret hostiam non consecratam, cum aliis sociis daret
consecratam. Ergo sacerdos non debet dare hostiam non consecratam
peccatori occulto hoc petenti.
2. Praeterea, hostia consecrata a sacerdote alicui fideli porrecta,
a circumstantibus adoratur. Si ergo exhibet hostiam non consecratam
loco consecratae, quantum est in se, faciet populum idololatrare;
quod est grave peccatum. Non ergo sacerdos debet peccatori occulto
petenti dare hostiam non consecratam.
3. Sed contra, est quia sacerdos est medicus animarum. Sapiens
autem medicus vitat, quantum potest, periculum infirmi quem accepit in
cura. Peccatori autem, cuius curam habet, imminet magnum periculum,
si in conscientia mortalis peccati corpus Christi accipiat; quia qui
manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, ut dicitur
I Cor. XI, 29. Ergo sacerdos bene facit, si eius periculum
evitet, porrigens ei hostiam non consecratam.
Respondeo. Dicendum, quod veritati non est aliqua fictio
adiungenda, quia nulla est conventio lucis ad tenebras, ut apostolus
dicit II ad Cor. VI, 14 ss.: et propter hoc Augustinus
probat in libro LXXXIII quaestionum, quod corpus Christi non
fuit phantasticum, quia veritas, quae est Christus, non potuit
fallere. Et ideo in sacramentis Ecclesiae nihil est per fictionem
agendum, et praecipue in sacramento altaris, in quo totus Christus
continetur. Esset autem quaedam fictio, si hostia non consecrata loco
consecratae daretur; cum etiam sacerdos, quantum in se est, populo
fieret idololatrandi occasio: qui quamvis peccatum idololatriae non
incurreret, aestimans probabiliter hostiam esse consecratam, tamen
sacerdos in hoc quod hostiam non consecratam populo exhiberet
adorandam, idololatriae crimen incurreret. Unde hoc in nullo casu est
faciendum, ut hostia non consecrata exhibeatur uni vel pluribus tamquam
consecrata. Debet ergo sacerdos peccatorem occultum primo quidem
monere ut poenitentiam agat, et sic ad sacramentum accedat; quod si
poenitere noluerit, debet ei occulte inhibere ne aliis communicantibus
in publico se immisceat; quod si se immiscuerit, debet ei dare hostiam
consecratam.
Unde prima duo concedimus.
Ad tertium dicendum, quod stultus esset medicus, qui cum maiori suo
periculo minus periculum infirmi vellet impedire; puta si vellet ipse
venenum bibere, ne infirmus biberet vinum. Multo autem magis peccat
sacerdos fictionem faciens in sacramento Christi quam peccator indigne
sumens. Unde stultus esset sacerdos si, ut vitaret peccatum subdit,
ipse gravius peccaret, fictionem faciens in sacramento veritatis.
|
|