|
Ad primum sic procedebatur: videtur quod Deus sciat primum instans in
quo potuit mundum creare.
Deus enim potuit creare mundum antequam creaverit; non autem potuit
creare ipsum in infinitum ante, quia sic esset ei coaeternus. Ergo
est dare aliquod instans in quo primo potuit creare mundum. Sed Deus
sua scientia totum comprehendit. Ergo Deus scit primum instans in quo
potuit creare mundum.
Sed contra, Deus nihil scit quod eius omnipotentiae praeiudicet.
Praeiudicaret autem eius omnipotentiae, si esset aliquod instans in
quo primo potuit creare mundum: quia sic eius potentia ad illud instans
limitaretur. Ergo Deus nescit primum instans in quo potuit creare
mundum.
Respondeo. Dicendum quod dupliciter dicitur aliquid fieri in aliqua
mensura loci vel temporis. Uno modo, praesupposita ipsa mensura; et
sic particulares effectus producuntur a Deo vel ab aliis agentibus, in
loco vel tempore. Alio modo ut simul cum eo quod fit, producatur
mensura loci vel temporis; et hoc modo mundus a Deo in esse
producitur: non quidem quasi in aliquo loco vel tempore praeexistente,
sed quia simul cum mundo et locus et tempus producitur. Unde aliter
est intelligendum cum dicitur quod Deus potuit facere aliquem
particularem effectum, puta equum vel hominem, antequam fecerit, vel
etiam alibi quam fecerit; et aliter cum hoc de mundo dicitur. Nam cum
de homine vel equo hoc dicitur, signatur aliquod tempus vel locus
aliquis esse in quo homo a Deo fieri potuerit; sed cum de hoc mundo
dicitur, non signatur quod sit aliquod tempus ante mundum, nec aliquis
locus extra ipsum: sed significatur quod Deus potuit mensuram loci aut
temporis mundi facere maiorem. Si ergo quaeratur utrum potuerit mundum
facere in infinitum antequam fecerit; si hoc quidem referatur ad
potentiam facientis, manifestum est quod in infinitum ante facere
potuit: Dei enim potentia est aeterna, cui nihil accrescere potuit,
ut inciperet quandoque facere mundum, cum prius non potuerit. Si vero
referatur ad ipsum mundum, sic non potuit fieri ut esset semper,
supposita Catholicae fidei veritate, quae habet mundum quandoque non
fuisse. Sicut enim Deus non potest facere ut quod fuit non fuerit,
ut infra dicetur, ita non potest facere ut quod fuit quandoque,
nunquam non fuerit. Secundum hunc ergo sensum dicitur quod Deus non
potuit mundum facere in infinitum antequam faceret. Sed adhuc
intelligendum est, quod infinitum dicitur dupliciter. Uno modo in
actu; et sic dicitur secundum modum praedictum, quod Deus non potuit
facere mundum in infinitum antequam fecerit: id est quod duratio mundi
in infinitum ante praecesserit. Alio modo dicitur infinitum secundum
potentiam; et sic potuit Deus in infinitum mundum facere antequam
fecerit, quia quantumcumque ante detur eum fecisse, adhuc potuit eum
prius facere. Et sic non est dare primum instans in quo Deus potuit
facere mundum; est autem dare primum instans in quo fecerit, sicut
etiam est dare supremum ubi, usquequo Deus mundum fecerit; non tamen
est dare supremum ultra quod facere non potuerit. Et sic patet quod
quaestio cessat.
|
|