|
Circa primum sic proceditur: videtur quod praelatus possit subditum
suum ab administratione removere propter aliquid quod ab eo in
confessione audivit.
Quia quod institutum est pro caritate, contra caritatem non militat.
Sed sigillum confessionis institutum est pro caritate. Non ergo
militat contra caritatem, ex qua tenetur praelatus saluti subditorum
providere. Est autem quandoque contra salutem subditi, si ei
administratio dimittatur, ut puta si habeat occasionem recidivandi in
peccatum. Ergo, non obstante sigillo confessionis, praelatus debet
eum ab administratione removere.
Sed contra, est quia nihil est faciendum in praeiudicium
confessionis. Esset autem praeiudicium confessionis, si subditus ab
administratione removeretur propter crimen quod suo praelato confessus
est, quia per hoc alii retraherentur a confitendo. Non ergo debet
praelatus subditum ab administratione removere propter peccatum quod ei
confessus est.
Respondeo. Dicendum, quod id quod per confessionem auditur, nullo
modo est manifestandum nec verbo nec signo nec nutu; nec etiam aliquid
est faciendum, unde in suspicionem peccati aliquis possit devenire.
Si ergo amotio subditi ab administratione possit inducere ad
manifestandum peccatum in confessione auditum, vel ad aliquam
probabilem suspicionem habendam de ipso, nullo modo praelatus deberet
subditum ab administratione removere; puta, si in aliquo monasterio
esset consuetum quod priores non amoverentur de suis prioratibus nisi
propter culpam, manifestaretur peccatum confitentis per remotionem ab
administratione. Unde si abbas hoc faceret, graviter peccaret tamquam
confessionem revelans. Posset tamen eum secreto caritative admonere ut
cum instantia peteret cessionem, si hoc videret saluti eius expedire.
Si vero per amotionem ab administratione peccatum nullatenus
manifestaretur, puta, si in aliquo monasterio esset consuetum quod
abbas pro suo libito de facili aliquos ab administratione removeret;
tunc alia occasione accepta posset subditum sibi confessum ab
administratione removere, et deberet hoc facere cum debita tamen
cautela, si talis administratio esset subdito periculosa in posterum;
quamvis etiam et in hoc casu melius esset quod eum induceret ad
cessionem petendam. Si vero periculum in posterum non timeretur, non
oportet quod pro peccato praeterito per poenitentiam deleto eum ab
administratione removeret; sicut etiam Augustinus dicit in Lib. de
adulterinis coniugiis: cur adhuc deputamus adulteros quos credimus
poenitentia esse sanatos? Quandoque enim poenitentes innocentibus
meliores sunt.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|