|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod melius moriatur crucesignatus
qui in via eundi ultra mare moritur, quam ille qui moritur in
redeundo.
Qui enim moritur in eundo, moritur quasi prosequendo votum suum, ut
se exponat morti pro Christo, et ita moritur tamquam martyr; qui
autem moritur in redeundo, non moritur in proposito se exponendi pro
Christo, et ita moritur quasi confessor. Sed maior est status
martyrum quam confessorum. Ergo in meliori statu moritur qui moritur
in eundo, quam qui moritur in redeundo.
Sed contra, qui moritur in redeundo, iam consummavit votum suum; qui
autem moritur in eundo, nondum consummavit, sed est quasi in
principio. Perfectum autem melius est imperfecto, et finis
principio. Ergo melius moritur qui moritur in redeundo, quam qui
moritur in eundo.
Respondeo. Dicendum, quod quanto aliquis cum pluribus meritis
moritur, tanto melius moritur. Merita autem manent homini, non solum
illa quae actu agit, sed etiam illa quae iam fecit, quasi apud Deum
deposita, secundum illud II ad Timoth. I, 12: scio (...)
cui credidi; et certus sum quia potens est depositum meum servare.
Manifestum est autem, quod ille qui moritur in redeundo de ultra
mare, ceteris paribus, cum pluribus meritis moritur quam ille qui
moritur in eundo: habet enim meritum ex assumptione itineris, et
ulterius ex prosecutione, in qua forte multa gravia est passus. Et
ideo, ceteris paribus, melius moritur ille qui moritur redeundo;
quamvis ire sit magis meritorium quam redire, genus operis
considerando.
Ad primum ergo dicendum, quod illud propositum exponendi se morti
propter Christum, habuit etiam iste in eundo; nec hoc meritum
perdidit, si se a peccato immunem custodivit.
|
|