|
Circa primum sic procedebatur: videtur quod ille qui cognovit
carnaliter quam desponderat per verba de futuro, non possit habere
uxorem illam cum qua postea contrahit per verba de praesenti.
Iudicio enim Ecclesiae compellitur stare cum prima quam carnaliter
cognovit. Sed Ecclesia potest facere personas illegitimas ad
contrahendum. Ergo videtur quod talis non possit cum alia muliere
habere matrimonium; et ita illa cum qua secundo contraxit per verba de
praesenti, non erit uxor sua.
Sed contra, est quod error hominis non praeiudicat veritati
matrimonii. Sed ex errore hominis praesumentis esse consensum ubi fuit
carnaliter copula, contingit quod per iudicium Ecclesiae compellitur
aliquis illam habere quam cognovit carnaliter post contractum per verba
de futuro. Ergo non praeiudicat veritati secundi matrimonii, quod est
rite contractum per verba de praesenti.
Respondeo. Dicendum, quod sicut Leo Papa dicit, causa matrimonii
est consensus per verba de praesenti expressus, sine quo cetera etiam
cum coitu subsecuta frustrantur. Remota autem causa removetur
effectus: unde, cum in primo matrimonio ponatur non fuisse consensus,
manifestum est quod non fuit matrimonium: et quia posita causa ponitur
effectus, consequens est ut secundum fuerit matrimonium, in quo
ponitur fuisse mutuus consensus per verba de praesenti expressus inter
personas a matrimonio solutas.
Ad primum ergo dicendum quod Ecclesia in his quae ad matrimonium
pertinent, tripliciter se habet. Uno quidem modo per modum
iudicantis: et quia homines vident ea quae apparent, secundum quod
dicitur I Reg. XVI, 7, oportet quod iudex ecclesiasticus
iudicet secundum ea quae sibi apparent per confessiones partium, et per
idoneos testes, et per alia legitima documenta: quibus omnibus
adhibitis contingit quandoque veritatem latere; et praecipue in his
quae pertinent ad interiora cordis, quae humano testimonio probari non
possunt, etsi per aliqua signa exteriora de his possit aliqua
coniectura haberi. Et ideo iudicium Ecclesiae circa ea quae ad
matrimonium pertinent, si veritas lateat, non impedit sequens
matrimonium contrahendum nec dirimit iam contractum. Alio modo se
habet per modum prohibentis vel punientis: et hoc quidem impedit
matrimonium contrahendum, sed non dirimit iam contractum; puta,
uxoricidae poenam imponit Ecclesia ut ulterius a matrimonio abstineat;
si tamen contraxerit, matrimonium non dirimitur. Tertio modo se habet
per modum statuentis, quod fit solum auctoritate summi pontificis: et
secundum hoc personae aliquae redduntur illegitimae ad contrahendum,
ita quod si etiam contrahant, matrimonium dirimitur, ut patet in
quibusdam gradibus consanguinitatis et affinitatis; vel etiam de
adultera, cum quis dedit ei fidem de contrahendo, vel cum machinatus
est in mortem uxoris.
|
|