|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod mulier accusata de adulterio
occulto, non teneatur suum peccatum in iudicio confiteri.
Nullus enim tenetur suum peccatum occultum publicare. Sed adulterium
mulieris est occultum. Si autem in iudicio confiteretur ipsum,
veniret in publicum. Ergo non tenetur mulier accusata de adulterio
suum peccatum in iudicio confiteri.
Sed contra, est quia debet praestare iuramentum de veritate dicenda.
Sed nullo modo debet deierare. Ergo debet veritatem confiteri de suo
peccato.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc est distinguendum. Si enim
adulterium sit omnino occultum, non debet peccatum suum in iudicio
confiteri, nec debet ab ea exigi iuramentum de veritate dicenda, quia
occulta soli divino iudicio reservantur, secundum illud I ad Cor.
c. IV, 5: nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat
dominus, qui (...) illuminabit abscondita tenebrarum. Sed quando
ex adulterio procedit infamia, vel aliqua signa evidentia apparent,
quae vehementem suspicionem facere possunt, vel quando est semiplene
probatum; tunc debet ab ea exigi iuramentum de veritate dicenda, et
ipsa tenetur confiteri veritatem.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|