|
Ad primum sic procedebatur: videtur quod ille qui pecuniam accepit
mutuo ut redimeret se a latronibus, non teneatur eam restituere.
1. Quia, ut Augustinus dicit, tempore necessitatis omnia sunt
communia. Sed nullus debet quasi proprium petere id quod est commune,
ut Ambrosius dicit, et habetur in decretis, dist. 4. Cum ergo
ille qui in latrones incidit, fuerit in maxima necessitate
constitutus, utpote in periculo mortis existens, videtur quod factum
sit sibi commune aliquid quod erat alterius; et ita non teneatur ei
restituere qui mutuavit, ac si esset proprium eius.
2. Praeterea, nullus tenetur facere recompensationem alicui pro eo
quod ille facere tenebatur. Sed ille qui mutuavit pecuniam, tenebatur
proximum suum a mortis periculo liberare, secundum illud Prov.
XXIV, 11: erue eos qui ducuntur ad mortem. Ergo videtur quod
ille qui est liberatus, non teneatur ei restituere pecuniam mutuatam.
Sed contra, est quod dominus, Matth. cap. VII, 12, dicit:
omnia (...) quae vultis ut faciant vobis homines, et vos facite
illis. Sed ille qui liberatus est a latronibus, vellet sibi
restitui, si quid mutuasset. Ergo etiam ipse debet restituere quod
mutuo accepit.
Respondeo. Dicendum, quod iustitiae actus est unicuique reddere quod
sibi debetur. Unde, cum ratione contractus bonae fidei, qui fuit
inter mutuantem et mutuo accipientem, restitutio debeatur ex iustitiae
praecepto; tenetur ille qui mutuo accepit pecuniam, eam reddere
creditori; et tanto magis, quanto in maiori necessitate creditor sibi
subvenit.
Ad primum ergo dicendum quod tunc in necessitate fiunt omnia communia
cum homo non potest sibi de suo subvenire; ridiculum enim esset, si
quis famem patiens nollet accipere panem quem haberet in arca, et
diceret se accipere panem alienum quasi communem. Quae autem per
amicos possumus, per nos aliqualiter possumus, ut dicit philosophus in
V Ethic. Iste autem qui in latrones incidit, potest se per amicos
liberare mutuum accipiendo; et ideo non fiunt ei omnia communia.
Ad secundum dicendum, quod unusquisque tenetur ad liberandum proximum
a morte secundum suam conditionem et modum; et hoc quidem convenienter
implevit ille qui pecuniam mutuavit; non autem tenebatur eam donare in
casu quo ille poterat per mutuum liberari.
|
|