|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod homo non possit peccare
nimis ieiunando vel vigilando.
Deus enim non potest nimis ab homine diligi. Sed probatio dilectionis
est exhibitio operis, ut Gregorius dicit in homilia quadam. Ergo
videtur quod non possit aliquis peccare nimis ieiunando vel vigilando
propter Deum.
Sed contra, est quod Bernardus confitetur se peccasse de hoc quod
nimis corpus suum ieiunando et vigilando debilitavit.
Respondeo. Dicendum, quod, secundum philosophum in I Polit.,
aliter est iudicandum de fine, aliter de his quae sunt ad finem.
Illud enim quod quaeritur tamquam finis, absque mensura quaerendum
est; in his autem quae sunt ad finem, est adhibenda mensura secundum
proportionem ad finem; sicut medicus sanitatem, quae est finis eius,
facit quantumcumque potest maiorem; sed adhibet medicinam secundum quod
convenit ad sanitatem faciendam. Est ergo considerandum, quod in
spirituali vita dilectio Dei est sicut finis; ieiunia autem et
vigiliae et alia exercitia corporalia non quaeruntur tamquam finis;
quia, sicut dicitur ad Rom. cap. XIV, 17, non est regnum Dei
esca et potus; sed adhibentur tamquam necessaria ad finem, idest ad
domandas concupiscentias carnis, secundum illud apostoli, I ad Cor.
IX, 27: castigo corpus meum, et in servitutem redigo et cetera.
Et ideo huiusmodi sunt adhibenda cum quadam mensura rationis: ut
scilicet concupiscentia devitetur, et natura non extinguatur; secundum
illud ad Rom., XII, 1: exhibeatis corpora vestra hostiam
viventem; et postea subdit: rationabile obsequium vestrum. Si vero
aliquis in tantum virtutem naturae debilitet per ieiunia et vigilias,
et alia huiusmodi, quod non sufficiat debita opera exequi; puta
praedicator praedicare, doctor docere, cantor cantare, et sic de
aliis; absque dubio peccat; sicut etiam peccaret vir qui nimia
abstinentia se impotentem redderet ad debitum uxori reddendum. Unde
Hieronymus dicit: de rapina holocaustum offert qui vel ciborum nimia
egestate vel somni penuria immoderate corpus affligit; et iterum
rationalis hominis dignitatem amittit qui ieiunium caritati, vigilias
sensus integritati praefert.
|
|