|
Circa primum sic proceditur: videtur quod praecepta ordine naturae
praecedant consilia.
Illud enim est prius ordine naturae ad quod natura primo instigat.
Sed praecepta sunt de primo instinctu naturae, quia sunt de dictamine
rationis naturalis, non autem consilia. Ergo praecepta sunt priora
ordine naturae quam consilia.
Sed contra, est quia prius natura dicitur aliquid esse tripliciter.
Uno modo sicut imperfectum est prius perfecto; et hoc modo praecepta
non sunt priora consiliis, quia in praeceptis caritatis praecipue
consistit perfectio. Secundo per modum causae tempore praecedentis
effectum; et sic etiam non sunt priora, quia non est necessarium quod
aliquis prius impleat praecepta quam consilia. Tertio per modum
originis, quando principium est simul tempore, sicut lux solis et
radius. Sed nec hoc modo praecepta sunt priora; quia non est necesse
quod quicumque servat praecepta, servet consilia. Ergo nullo modo
praecepta ordine naturae praecedunt consilia.
Respondeo. Dicendum, quod circa hoc necesse est duo considerare:
primo quid sit esse prius ordine naturae; secundo quid sit praeceptum
et quid consilium: quibus manifestatis, evidenter apparebit quod
quaeritur. De primo ergo sciendum est, quod secundum philosophum in
V Met. prius et posterius dicuntur in quolibet ordine per
comparationem ad principium illius ordinis; sicut in loco per
comparationem ad principium loci, in disciplinis per comparationem ad
principium disciplinae. Sic ergo et in ordine naturae dicitur aliquid
esse prius per comparationem ad naturae principia: quae quidem sunt
quatuor causae. Unde secundum unumquodque genus causae, prius in
ordine naturae est quod propinquius est causae. Quamvis autem causae
sint quatuor, tres tamen earum, scilicet efficiens, formalis et
finalis, concurrunt in idem; unde relinquitur quod ordo naturae sit
duplex. Unus quidem secundum rationem causae materialis, secundum
quod imperfectum est prius perfecto, et potentia actu. Alius autem
ordo naturae est secundum rationem aliarum trium causarum, secundum
quam perfectum est prius imperfecto et actus potentia. Unde et
philosophus dicit, V Metaph., quod alia sunt potestate priora,
alia perfectione. Et quia forma est magis natura quam materia ut
probatur in III Phys., convenientius dicitur esse prius natura
actus, qui est prior substantia et specie, ut dicitur in III
Metaph., quam potentia, quae in uno et eodem est prior generatione
et tempore. Unde philosophus dicit in II perihermeneias, quod in
his quae contingit esse actu et potestate, ea quae sunt actu, sunt
natura priora et posteriora. Circa secundum vero, scilicet circa
rationem consilii et praecepti, considerandum est, quod praeceptum
importat rationem debiti; debitum autem aliquod est dupliciter. Uno
modo secundum se. Et hoc modo finis est debitum in unoquoque negotio;
medicus enim propter se debet quaerere sanitatem. Alio modo est
aliquod debitum propter aliud; scilicet id sine quo non potest
perveniri ad finem: sicut medicus debet indicere diaetam infirmo, sine
qua non potest sanari. Illud vero quod ordinatur in finem ut melius
aut facilius finem consequatur, si sine hoc aliqualiter possit haberi
finis, non habet rationem debiti. Finis autem spiritualis, qui lege
divina ordinatur, est duplex. Unus quidem principalis, scilicet
adhaerere Deo per caritatem; unde dicitur I ad Tim. cap. I, 5:
finis (...) praecepti est caritas. Alius autem finis secundarius
quasi dispositivus, scilicet puritas et rectitudo cordis, quae
consistit in interioribus actibus aliarum virtutum. Unde apostolus
dicit, ad Roman. cap. VI, 22: habetis fructum vestrum in
sanctificatione. Sicut etiam in generatione naturali finis est et ipsa
forma substantialis, et ultima dispositio ad formam. Unde manifestum
est quod principalia praecepta divina sunt quidem de dilectione Dei et
proximi, ut patet Matth. XXII, 37-39: secunda vero de
interiori sanctificatione, secundum illud I ad Thess. IV, 3:
haec est (...) voluntas Dei, sanctificatio vestra. Omnia vero
alia quae sunt spiritualis vitae, ordinantur ad praedicta sicut in
finem sed dupliciter. Quaedam enim sunt talia sine quibus praedicti
fines esse non possunt: et haec cadunt sub praecepto, sicut: non
habebis deos alienos, non furtum facies et cetera. Quaedam autem sunt
sine quibus ad praedictos fines perveniri potest; unde non cadunt sub
praecepto, sed quia per huiusmodi facilius et melius pervenitur ad
fines praedictos, dantur de eis consilia, sicut patet de paupertate,
virginitate, et aliis huiusmodi. Et est simile si aliquis deberet ex
praecepto esse Romae certo die, teneretur etiam ex debito praecepti
Romam ire; non autem tenetur ex praecepto ire eques, quia sine hoc
posset Romam pervenire: tamen caderet hoc sub consilio, in quantum
equitando facilius et melius perveniret ad finem. His ergo visis,
patet de facili id quod quaerebatur. Si enim comparemus consilia ad
praecepta finalia, quae sunt de dilectione Dei et proximi, de
interiori cordis puritate; manifestum est quod praecepta sunt priora
consiliis naturaliter ordine perfectionis, sicut naturaliter prior est
potentia et finis his quae sunt ad finem; sed consilia erunt priora
naturaliter ordine generationis et temporis: in quantum scilicet per
consilia ad puritatem perfectam cordis et perfectam dilectionem Dei et
proximi pervenimus. Si autem comparemus consilia ad alia praecepta
quae ordinantur ex necessitate in praedictos fines; sic erit duplex
consideratio. Nam in consiliis necesse est ut includantur praecepta:
qui enim omnia dimittit non rapit aliena; et qui virginitatem servat,
non moechatur: sicut etiam qui equitat, vadit; sed non convertitur.
Erit ergo una comparatio consiliorum ad praecepta absolute
considerata. Et sic hoc modo praecepta erunt ordine naturae priora
consiliis, sicut genus est naturaliter prius specie; consilia autem e
converso priora naturaliter praeceptis, sicut species sunt priores
secundum naturam quam genera, ut patet per philosophum, I Phys.
Comparatur enim genus ad speciem sicut potentia ad actum. Praecepta
autem absolute sumpta se habent per modum generis ad observantiam
praeceptorum cum consiliis et sine consiliis; sicut non moechari ad non
moechari cum virginitate, et ad non moechari cum matrimonio; et ire
commune est ad ire equitum et ad ire peditum. Alia vero comparatio est
consiliorum ad praecepta sine consiliis observanda, sicut si comparemus
euntem in equo ad eum qui vadit pedibus. Similis enim est comparatio
virginis seu continentis ad matrimonium, et pauperis propter Christum
ad eum qui in saeculo suis contentus est. Et sic simpliciter ordine
naturae consilia sunt priora praeceptis tamquam perfecta imperfectis.
Nec oportet quod praecepta sic accepta praecedant naturaliter ordine
generationis et temporis consilia: non enim oportet quod ille qui vult
continentiam vel virginitatem servare, prius matrimonio iungatur;
neque etiam oportet quod ille qui vult esse pauper propter Christum,
prius saecularem vitam agat, in qua suis divitiis sit contentus; sicut
etiam non oportet quod ille qui vult ire eques Romam, prius vadat
pedes, et postea eques, sed melius est si a principio eques vadat.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|