|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod praesciti a Deo non possint
demereri.
Sicut enim aliqui sunt electi a Deo ab aeterno ad gratiam habendam,
ita etiam aliqui sunt praesciti a Deo ad hoc quod suae naturae
relinquantur. Sed naturalibus non meremur neque demeremur. Ergo
praesciti a Deo non demerentur.
Sed contra, nullus damnatur a Deo nisi propter demeritum, cum Deus
sit iudex iustus. Sed praesciti damnantur a Deo. Ergo demerentur.
Respondeo. Dicendum, quod scientia Dei comparatur ad res creatas
sicut ars ad artificiata. Unde sicut ars non solum est cognoscitiva
sed factiva eorum quae secundum artem fiunt; eorum vero quae ab artis
regulis deviant, est cognoscitiva: ita etiam scientia Dei est factiva
et cognoscitiva omnium bonorum, malorum vero, sive peccatorum, quae
sunt deviationes quaedam ab aeterna lege ipsius, scientia Dei est
cognoscitiva, non autem causativa. Et sic patet quod boni qui per
gratiam iustificantur, non solum sunt a Deo ab aeterno praecogniti,
sed etiam electi ad gratiam habendam: peccatores autem qui non
iustificantur per gratiam, non sunt electi vel praeordinati a Deo ad
culpam, sed solum praesciti quod non sint gratiam habituri, sed suae
naturae sint relinquendi. Quia vero omne agens potest in id quod est
infra se, non autem in id quod est supra se, natura sibi relicta non
potest in actum meritorium, qui est supra facultatem naturae; potest
autem in actum peccati, qui est demeritorius, sicut in aliquid infra
naturam humanam existens: homo enim peccando descendit a dignitate suae
naturae. Et sic patet quod praesciti possunt demereri.
Ad primum dicendum, quod hoc quod dicitur, quod naturalibus non
meremur neque demeremur, potest intelligi dupliciter. Uno modo sic
quod naturalia ipsa non sunt merita vel demerita; et sic verum est quod
merita sunt supra naturam, et demerita sunt contra naturam. Alio modo
potest intelligi sic quod naturalia non sint principia merendi vel
demerendi; et sic falsum est: naturalia enim adiuta per gratiam sunt
principia merendi, sibi autem relicta possunt esse principia
demerendi, ut dictum est.
|
|