|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod peccata quae sunt contra
praecepta secundae tabulae, sint graviora peccatis quae sunt contra
praecepta primae tabulae.
1. Peccatum enim contra praecepta secundae tabulae est, contempto
bono incommutabili, commutabili bono adhaerere; sicut patet in furto
et adulterio et aliis huiusmodi. Sed contemptus incommutabilis boni
est peccatum contra praecepta primae tabulae, quibus ordinamur ad
adhibendam reverentiam Deo. Ergo peccata quae sunt contra praecepta
secundae tabulae, includunt peccata quae sunt contra praecepta primae
tabulae, et aliquid addunt; ergo sunt graviora.
2. Praeterea, simonia est maximum peccatum. Sed simonia, cum sit
species avaritiae, est contra praecepta secundae tabulae. Ergo
peccata quae sunt contra praecepta secundae tabulae, sunt graviora.
Sed contra, est, quod peccata contra praecepta primae tabulae, sunt
infidelitas, desperatio, et alia huiusmodi, quae sunt gravissima
peccata. Ergo peccata quae sunt contra praecepta primae tabulae, sunt
graviora.
Respondeo. Dicendum, quod formalis ratio peccati mortalis consistit
in aversione a Deo. Si enim esset inordinata conversio ad bonum
commutabile sine aversione a Deo, non esset peccatum mortale.
Praecepta autem primae tabulae secundum se ordinant directe hominem in
Deum, unde dicuntur ad dilectionem Dei pertinere. Et ideo peccata
quae sunt contra praecepta primae tabulae, directe et secundum se
important aversionem a Deo. Peccata autem quae sunt contra praecepta
secundae tabulae, per se quidem deordinant nos principaliter circa bona
commutabilia, circa quae ordinamur per praecepta secundae tabulae; ex
consequenti autem deordinant nos a Deo. In unoquoque autem genere
potissimum est id quod est per se. Unde peccata quae sunt contra
praecepta primae tabulae, secundum suum genus sunt gravissima in genere
peccatorum.
Ad primum ergo dicendum, quod contemptus Dei per se intentus est in
peccatis quae sunt contra praecepta primae tabulae. Sic autem non ex
necessitate includitur in peccatis quae sunt contra praecepta secundae
tabulae: non enim ille qui fornicatur, intendit hoc agere in
contemptum Dei; sed intendit principaliter delectari, ad quod
consequitur quod Deum contemnat, praeter principalem intentionem
mandata eius transgrediens.
Ad secundum dicendum, quod simonia non est maximum peccatum
simpliciter, sed maximum inter illa quae committuntur circa contractus
pecuniarios; et hoc etiam est ex hoc quod irreverenter se habet homo ad
res sacras, in quo attingit peccata quae sunt contra praecepta primae
tabulae.
|
|