|
Ad primum sic proceditur: videtur quod b. Matthaeus non fuit vocatus
statim de teloneo ad statum apostolatus et perfectionis.
Dicit enim Gregorius super Ezechielem: nemo repente fit summus.
Sed status apostolatus et perfectionis evangelicae est summus status
humanae vitae. Ergo Matthaeus non fuit statim vocatus ad statum
perfectionis et apostolatus.
Sed contra, est quod Hieronymus dicit super Matthaeum, quod de
publicano repente fit apostolus; et Beda dicit super Lucam, quod de
publicano in apostolum, de teloneario in Evangelistam mutatus est; et
quaedam Glossa dicit Luc. V, quod nullam prorsus cogitationem vel
respectum huius vitae sibi reservavit; quod est perfectionis
evangelicae. Ergo statim vocatus est ad statum apostolatus et
perfectionis.
Respondeo. Dicendum, quod quaestio ista ex verbis Evangelii
determinari potest. Si enim loquamur de apostolatu, manifestum est
secundum narrationem Matthaei, Marci et Lucae, quod dominus post
vocationem Matthaei aliquanto spatio temporis interiecto ex suis
discipulis duodecim apostolos elegit, inter quos unus fuit Matthaeus.
Et sic patet quod statim a principio fuit vocatus ad discipulatum
Christi, non autem ad apostolatum, nisi secundum praeordinationem
Christi, qui eum in apostolum sumendum disponebat: et secundum hoc
intelligenda sunt verba Hieronymi et Bedae. Si autem loquamur de
perfectione evangelica, sic manifestum est quod statim a principio
vocatus est ad statum perfectionis. Dicitur enim Lucae V, 28,
quod surgens, relictis omnibus, secutus est eum: quod etiam ad
discipulatum Christi pertinebat, secundum illud quod dicitur Lucae
XIV, 33: nisi quis renuntiaverit omnibus his quae possidet, non
potest esse discipulus meus.
Ad primum ergo dicendum, quod summum in vita humana potest accipi
dupliciter. Uno modo secundum comparationem status ad statum,
secundum quod in humana vita unus status est maior alio, et aliquis est
summus; et sic nihil prohibet aliquem fieri repente summum, id est
attingere ad statum summum. Et hoc apparet tam in spirituali quam in
saeculari. Inveniuntur enim aliqui statim a pueritia ad statum
religionis, qui est perfectissimus, convolasse, vel proprio
arbitrio, sicut beatus Ioannes Baptista et beatus Benedictus; vel
etiam devotione parentum, sicut illi qui monasteriis traduntur a
parentibus. Sic non oportet ut aliquis in saeculari vita exerceatur
antequam ad religionem transeat, sicut non oportet quod aliquis
exerceatur in laicali vita antequam clericus fiat. Similiter etiam
aliqui repente assumuntur ad regnum vel ab ipsa pueritia, sicut
Salomon et Iosias, reges Iuda, vel etiam in ultimo statu, sicut
Saul: et Eccle. IV, 14, dicitur quod de carcere catenisque
interdum quis ad regnum progreditur. Alio modo potest accipi summum
per comparationem graduum qui sunt perfectio unius hominis; et sic
intelligit Gregorius quod nemo repente fit summus. Dicit enim
Augustinus super canonicam Ioann. quod caritas non mox ut nascitur,
perfecta est; nam ut perficiatur, nascitur; cum fuerit nata,
nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata,
perficitur. Contingit tamen quandoque, quod unus homo repente incipit
ab altiori gradu sanctitatis quam sit summum ad quod pertingit perfectio
alterius hominis; ut patet de b. Benedicto, de quo Gregorius dicit
in II Dialog. quod praesentes et secuturi omnes agnoscant,
Benedictum puerum conversationis gratiam a perfectione coepisse.
|
|