|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod melius faciat qui consentit
electioni canonicae de se factae, quam qui eam recusat.
1. Dicit enim Gregorius, XII Moral.: potestas cum percipitur
non ex libidine amanda est. Sed quando aliquis per canonicam
electionem episcopalem dignitatem adipiscitur, non percipit eam ex
libidine. Ergo debet eam amare: non ergo debet eam recusare.
2. Sed contra, est quod Gregorius dicit, XXXVIII Moral.,
quod praelatio per meliorem intentionem fugienda est.
Respondeo. Dicendum, quod in eo qui electioni canonicae de se factae
consentit, considerari praecipue debet quid intendit. Si enim
intendit aliquid temporale, puta honorem, divitias, excutere se a
iugo religionis, aut aliquid huiusmodi, manifestum est quod est prava
intentio: unde melius faceret si non assentiret. Si autem intendit
profectum Ecclesiae, sic planum est quod bona est intentio. Unde
Augustinus dicit, XIX de Civit. Dei: in actione non amandus est
honor in hac vita, sive potentia, sed opus ipsum, si recte, atque
utiliter fit, idest ut valeat ad salutem subditorum; et inducit illud
apostoli quod habetur I ad Tim. cap. III, 1: si quis
episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Sed tamen sciendum est,
quod ad hoc opus maxima requiritur idoneitas: quia, ut Gregorius
dicit in Pastoral., tantum actionem populi debet actio transcendere
praesulis, quantum distare solet a grege vita pastoris: ad quod humana
fragilitas secundum proprias vires sufficiens non est, secundum illud
apostoli, II ad Cor., II, 16: et ad haec quis tam idoneus?
Sed tamen ex auxilio gratiae divinae homines idonei et sufficientes
redduntur, sicut ipse postmodum subdit: idoneos nos fecit ministros
novi testamenti. Potest ergo aliquis laudabiliter, considerans
proprium defectum, ex humilitate officium praelationis recusare, sicut
Ieremias dicit: nescio loqui, quia puer ego sum; potest etiam
laudabiliter consentire ex caritate fraterna, ut salutem proximorum
procuret, sicut Isaias qui dicit: ecce ego, mitte me. Sed sicut
Gregorius dicit in Pastor., in utroque est subtiliter intuendum;
quia et is qui recusavit, plene non restitit; et is qui mitti voluit,
ante se per altaris calculum purgatum vidit; ne aut non purgatus adire
quisque sacra ministeria audeat; aut quem superna gratia eligit, sub
humilitatis specie supernae dispositioni contradicat. Quia ergo valde
difficile est purgatum se quemlibet posse agnoscere, praelationis
officium tutius declinatur; non tamen pertinaciter, cum ad
suscipiendum hoc superna voluntas agnoscitur.
Ad primum ergo dicendum, quod illud verbum Gregorii non debet sic
intelligi: potestas cum ex libidine percipitur, amanda est; sed ita:
potestas cum percipitur, non est amanda ex libidine; subdit enim: sed
ex longanimitate toleranda.
Ad secundum dicendum, quod melior est intentio praelationem fugientium
secundum proprium desiderium, dummodo non adsit necessitas ex parte
imponentis hoc onus. Unde Augustinus dicit, XIX de Civit.
Dei: superior locus, sine quo populus regi non potest, etsi ita
teneatur ut decet, tamen indecenter appetitur; otium enim sanctum
quaerit caritas veritatis, negotium iustum suscipit necessitas
caritatis.
|
|