|
Circa tertium sic proceditur: videtur quod praelatus qui dat
beneficium ecclesiasticum alicui suo consanguineo vel amico, ut alii
eius consanguinei exaltentur, simoniam committat.
Est enim simonia studiosa voluntas emendi vel vendendi aliquid
spirituale, aut spirituali annexum. Sed in casu praedicto videtur
esse emptio et venditio, in quibus est liberalitas: hic autem hoc
speratur, ut liberaliter recompenset. Ergo est ibi simonia.
Sed contra, est quod Isaiae XXXIII, 15, super illud,
(beatus) qui excutit manus suas ab omni munere, dicit Glossa, quod
triplex est munus: a manu, a lingua, ab obsequio; quorum nullum est
in proposito casu. Ergo non est ibi simonia.
Respondeo. Dicendum, quod cum simonia circa emptionem et venditionem
consistat, hic distinguendum videtur: quia si praelatus intendit
obligare eum cui dat beneficium ecclesiasticum, ad aliquam
recompensationem faciendam sibi vel suis consanguineis, intentio
simoniaca est: intendit enim quamdam tacitam venditionem; si vero non
intendat eum obligare, sed intendat quod ille sibi vel sua propria
sponte temporaliter recompenset, est quidem prava intentio et
carnalis, sed non simoniaca.
Ad primum ergo dicendum, quod secundum philosophum in IV Ethic.,
liberalitas non est circa quemlibet usum pecuniae, sed est circa
dationes et sumptus; simonia autem est circa emptionem et venditionem.
|
|