|
Ad primum sic procedebatur: videtur quod ille qui semper propter
inanem gloriam docuit, per poenitentiam aureolam recuperet.
1. Aureola enim doctrinae debetur fructui, scilicet conversioni
fidelium, secundum illud ad Philipp. IV, 1: gaudium meum et
corona mea. Sed potuit contingere quod ex praedicatione eius qui
propter inanem gloriam principaliter praedicavit, secutus sit fructus
conversionis fidelium. Ergo si poeniteat, debetur ei aureola.
2. Praeterea, sicut virginitati debetur aureola, ita et doctrinae.
Sed si illa quae, cum virgo sit carne, mente tamen est corrupta,
poenitentiam agit, recuperat aureolam. Ergo pari ratione et doctor
qui propter inanem gloriam praedicavit.
Sed contra, est quod opera mortua per poenitentiam non reviviscunt.
Sed opera istius doctoris propter inanem gloriam praedicantis fuerant
mortua, id est cum peccato facta. Ergo non reviviscunt per
poenitentiam ad praemium consequendum.
Respondeo. Dicendum, quod cum aureola importet quamdam singularem
excellentiam praemii, necesse est quod praesupponat auream, sicut
comparativus praesupponit positivum: et hoc figuratur Exod. XXV,
25, ubi dicitur: facies (...) super (coronam auream)
(...) alteram (...) aureolam; et ideo qui non meretur
auream, id est praemium essentiale, non meretur aureolam. Qui autem
propter inanem gloriam operantur, non merentur praemium essentiale,
quia receperunt mercedem suam, ut dicitur Matth. cap. VI, 2,
unde nec merentur aureolam. Poenitentia autem restituit homini praemia
prius habita; non autem confert ei ea quae non habuit, nisi in quantum
ipse motus poenitentiae est meritorius. Unde talis non meretur
aureolam.
Ad primum ergo dicendum, quod conversioni fidelium debetur aureola,
praesupposito merito essentialis praemii in eo qui praedicavit;
alioquin locum habet quod dicitur Matth. cap. XVI, 26: quid
(...) prodest homini, si universum mundum lucretur, animae vero
suae detrimentum patiatur?
Ad secundum dicendum, quod aureola virginitatis debetur integritati
carnis, quae manet post poenitentiam: et ideo debetur virgini
poenitenti aureola; sed aureola doctrinae debetur actui doctoris, qui
transit: et ideo post poenitentiam non debetur aureola doctori, nisi
actus reiteretur.
|
|