|
Circa secundum sic proceditur: videtur quod si per doctrinam alicuius
aliqui retrahantur a meliori bono, ille teneatur suam doctrinam
revocare.
1. Talis enim doctor in sua doctrina facit scandalum activum; quia
doctor informat intellectum, intellectus autem informat affectum, et
per consequens actum. Sed scandalum activum tenetur quilibet
removere. Ergo talis doctor tenetur suam doctrinam revocare.
2. Praeterea, spiritualia sunt temporalibus potiora. Sed in
temporalibus, ut Augustinus dicit, non dimittitur peccatum, nisi
restituatur ablatum. Ergo multo magis doctori, qui facit damnum in
spiritualibus, non dimittitur peccatum, nisi restituat ablatum, quod
fit per revocationem doctrinae.
Sed contra, est quod Gregorius dicit: veritas non est dimittenda
propter scandalum.
Respondeo. Dicendum, quod hic distinguendum videtur. Si enim
doctor doceat falsam doctrinam, tenetur eam modis omnibus revocare; et
maxime si ex ea spirituale damnum sequatur. Si vero doceat veram
doctrinam; potest ex ea sequi detrimentum spirituale in auditoribus
dupliciter. Uno modo ex defectu ipsius qui docet: uno modo quia
doctrinam subtilem et altam proponeret rudibus, qui non essent illius
doctrinae capaces: qui ex hoc detrimentum salutis incurrerent: contra
exemplum apostoli, qui dicit, I ad Cor., III, 1-2: tamquam
parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam; alio modo, quia
confuse et inordinate proponit, non praeferens maiora minoribus,
contra id quod Gregorius dicit in Pastoral.: sic laudanda sunt bona
summa, ne despiciantur ultima; sic nutrienda sunt bona ultima, ne dum
sufficere creduntur, nequaquam tendatur ad summa. Et in his casibus
tenetur doctor ex cuius doctrina damnum spirituale accidit, contra hoc
damnum remedium ponere in quantum potest, exponendo saltem doctrinam
suam. Alio modo potest contingere ex defectu aliorum; puta si
aliqui, dicendo aliqua erronea, inducerent homines ad aliquam
religionem; utpote si dicerent quod quicumque intrat talem religionem,
statim erit aequalis meriti sicut beatus Petrus. Et in hoc casu non
tenetur cessare a sua doctrina. Intrare enim religionem propter
errorem non est bonum. Unde sic non retrahit homines a meliori bono
talis doctor: et hoc est quod Gregorius dicit in Pastoral.: sicut
incauta locutio in errorem protrahit, ita indiscretum silentium eos qui
erudiri poterant, in errore derelinquit.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|