|
Circa primum sic proceditur: videtur quod religiosi non debeant
tolerare suos impugnatores.
1. In impugnatione enim perfectorum virorum Deus impugnatur: unde
dominus Saulo persequenti discipulos Christi dixit, actuum IX,
4: Saule, Saule, quid me persequeris? Sed perfecti viri non
debent impugnatores Dei tolerare. Ergo neque impugnatores proprios.
2. Praeterea, quilibet perfectus debet obviare his quae statui
perfectionis praeiudicant: unde apostolus dicit, II ad Cor. VI,
3: ut non vituperetur ministerium nostrum. Sed per hoc quod perfecti
impugnantur, statui perfectionis derogatur. Ergo perfecti viri non
debent tolerare suos impugnatores.
Sed contra, est quod Gregorius dicit: non sumus perfecti, si
aliorum inordinationes ferre non possumus.
Respondeo. Dicendum, quod perfecti viri dupliciter impugnari
possunt: uno quidem modo quantum ad personas proprias, utpote cum
inferuntur eis iniuriae personales; alio modo possunt impugnari quantum
ad statum eorum, ut puta cum aliquis verbis vel factis perfectionis
statui derogat. Et haec duo tanguntur Iac. II, 6: nonne divites
per potentiam opprimunt vos? Quod pertinet ad personales iniurias:
nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
Quod pertinet ad religionem vel statum in iniuriis ergo personalibus
decet perfectos viros esse maxime patientes, ut sint etiam parati plura
sufferre, secundum illud Matthaei cap. V, 39: si quis
percusserit in dextra maxilla, praebe ei et alteram. Statum vero suum
impugnari non debent pati, quantum resistere possunt; hoc enim
vergeret in iniuriam Dei; unde contra quosdam dicitur Ezech.
XIII, 5: non ascendistis ex adverso, nec opposuistis (vos)
murum pro domo Israel. Et ideo dominus iniurias quae contra
humanitatem eius inferebantur, patienter toleravit, sicut cum Iudaei
dicebant: ecce homo vorax, et potator vini, ut habetur Matth.
XI, 19: et sicut Diabolus dixit ei: mitte te deorsum, quod
videbatur ad propriam iniuriam pertinere. Sed iniurias Dei non
tolerabat: unde Pharisaeos dure redarguit Matth. XII, 25 ss.
quia dicebant quod in Beelzebub eiiceret Daemonia, quod pertinebat ad
iniuriam spiritus sancti. Et similiter cum Diabolus ei dixit,
Matth. IV, 9: haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me,
quod ad iniuriam Dei pertinebat; statim enim eum repulit, dicens:
vade, Satana, ut habetur Matthaei IV, 10; ubi dicit
Chrysostomus: illius discamus exemplo nostras quidem iniurias
magnanimiter sustinere; Dei autem iniurias nec usque ad auditum
sufferre; quoniam in propriis iniuriis esse quemlibet patientem
laudabile est; iniurias autem Dei dissimulare, nimis est impium.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|