|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod ille qui iuravit se non
intraturum religionem, non possit licite intrare.
Omnis enim obligatio licita, est adimplenda. Sed licitum erat ei non
intrare religionem. Ergo, cum ad hoc iuramento se obligavit, videtur
quod teneatur non intrare.
Sed contra est, quia nullum impedimentum spiritualis profectus est ex
Deo. Sed iuramentum est ex Deo. Ergo per iuramentum non impeditur
spiritualis profectus intrandi religionem.
Respondeo. Dicendum, quod obligatio iuramenti tripliciter se potest
habere. Quandoque enim est illicita obligatio, et de re illicita:
puta cum aliquis iurat se fornicaturum; et tale iuramentum non tenetur
homo adimplere, nec etiam est licitum impleri. Quandoque vero est
obligatio licita et de re licita: puta cum aliquis iurat se eleemosynam
daturum; et tale iuramentum praeterire non licet. Quandoque vero est
obligatio illicita sed de re licita: puta cum aliquis iurat se non
facturum aliquod maius bonum, quod tamen facere non tenetur, puta
ieiunare, vel non dare aliquam eleemosynam, vel religionem non
intrare: tunc enim id ad quod se iuramento obligat, licitum est, sed
tamen obligatio est illicita, quia per hoc homo, quantum in se est,
obfirmat se contra gratiam spiritus sancti, quae facit hominem in suo
corde ascensiones disponere. Unde tale iuramentum licite potest homo
implere, abstinendo ab illo bono quod facere non tenetur; non tamen
cogitur ex illo iuramento ad hoc quod impleat quod iuravit: quia
iuramentum, ad hoc quod sit obligatorium, debet habere tres comites,
iudicium, iustitiam et veritatem, ut habetur Ierem. IV, v. 2.
Huic autem iuramento deest iudicium discretionis, quia vergit in
deteriorem exitum, retrahendo a meliori bono.
|
|