|
Et videtur quod non.
Dicitur enim Eccli. XX, 7: lascivus (...) et imprudens non
servabit tempus. Sed iste in dicendo matutinas non observat tempus:
cum enim dies incipiat a media nocte, videtur quod matutinas sequentis
diei dicat in die praecedenti. Ergo videtur quod hoc ad lasciviam et
imprudentiam pertineat; et ita videtur esse peccatum.
Sed contra, Deus clementior est quolibet homine. Sed homo non
imputat debitori in culpam, si debitum sibi reddat ante tempus. Ergo
multo minus Deus.
Respondeo. Dicendum, quod hic consideranda est intentio eius qui
praevenit tempus in matutinis dicendis, vel in quibuscumque horis
canonicis. Si enim hoc facit propter lasciviam, ut scilicet quietius
somnolentiae et voluptati vacet, non est absque peccato. Si vero hoc
faciat propter necessitatem, et licitarum honestarum occupationum,
puta si clericus aut magister debet videre lectiones suas de nocte, vel
propter aliquid aliud huiusmodi, licite potest de sero dicere
matutinas, et in aliis horis canonicis tempus praevenire, sicut etiam
hoc in solemnibus Ecclesiis fit: quia melius est Deo utrumque
reddere, scilicet et debitas laudes, et alia honesta officia, quam
quod per unum aliud impediatur.
Ad primum ergo dicendum, quod quantum ad contractus et alia
huiusmodi, dies incipit a media nocte; sed quantum ad ecclesiasticum
officium et solemnitatum celebritates incipit dies a vesperis: unde,
si aliquis post dictas vesperas et completorium, dicat matutinas, iam
hoc pertinet ad diem sequentem.
|
|