|
Ad primum sic proceditur: videtur quod Deus possit virginem
reparare.
Ad omnipotentiam enim Dei pertinet quod non sit impossibile apud eum
omne verbum, ut dicitur Lucae, 1, 37. Sed hoc est quoddam
verbum, virginem reparare post lapsum. Ergo Deus potest virginem
reparare post lapsum.
Sed contra, est quod Hieronymus dicit: cum Deus cetera possit, non
potest reparare virginem post ruinam; et habetur in decreto 32,
quaest. 5.
Respondeo. Dicendum, quod in virginitate duo possumus considerare.
Quorum unum est ipsa integritas mentis et corporis; et sic Deus
virginem potest reparare post ruinam: potest enim mentem reintegrare
per gratiam, et corpus consolidare per miraculum. Alia autem est
causa integritatis praedictae, quia scilicet mulier virgo non fuisset
cognita a viro; et quantum ad hoc Deus non potest virginem post ruinam
reparare: non enim potest facere ut iam ea quae est cognita a viro,
non fuerit cognita; sicut nec de aliquo quod factum est, potest facere
quod factum non fuerit. Potentia enim Dei se extendit ad totum ens:
unde solum id a Dei potentia excluditur quod repugnat rationi entis;
et hoc est simul esse et non esse; et eiusdem rationis est, quod
fuit, non fuisse. Unde Augustinus dicit XXVI contra Faustum:
quisquis dicit, si omnipotens est Deus, faciat ut ea quae facta
sunt, facta non fuerint, non videt se hoc dicere, faciat ut ea quae
vera sunt, eo ipso quo vera sunt falsa sint.
Ad primum ergo dicendum, quod cum verbum sit conceptus mentis, nihil
quod contradictionem implicat, verbum dici potest, quia non cadit in
conceptu mentis, ut probatur in IV Metaphys.
|
|