|
Ad secundum sic proceditur: videtur quod haec sit falsa: Deus potest
peccare, si vult.
De quocumque enim possum dicere quod homo potest facere si vult,
potest etiam dici simpliciter, quod homo potest facere illud. Si ergo
haec propositio est vera, Deus potest peccare si vult, sequitur quod
haec sit vera, Deus potest peccare. Sed hoc est erroneum. Ergo et
primum.
Sed contra, quicumque vult peccare, peccat. Sed sequitur. Si
Deus peccat, potest peccare. Ergo sequitur: si vult, potest
peccare.
Respondeo. Dicendum, quod haec coniunctio si ordinem quemdam
importat. Potest autem in proposito duplicem ordinem importare. Uno
quidem modo ordinem causae sive principii. Et hoc modo propositio
falsa est. Voluntas enim Dei est principium et causa respectu
creaturarum, non autem respectu eorum quae pertinent ad divinam
naturam: unde non dicimus quod pater genuerit filium voluntate, sed
naturaliter, ut patet per Hilarium in libro de Synod. Potentia
autem Dei ad ipsam naturam divinam pertinet: unde hoc ipsum quod est
posse peccare, non est subiectum divinae voluntati; alioquin voluntas
Dei esset principium immutationis divinae, quod est impossibile.
Alio modo potest importare ordinem consequentiae. Et sic haec locutio
est vera: si Deus vult peccare, potest peccare. Sequitur enim sine
conditione, si argumentatur ex impossibili posito: Deus vult
peccare, ergo potest peccare. Omnia enim quae vult, potest; sed non
e converso.
Ad primum ergo dicendum, quod cum dicitur: si homo vult currere,
potest currere; antecedens est possibile, et ideo consequens est
simpliciter possibile; sed cum dicitur sic: si Deus vult peccare,
potest peccare; antecedens est impossibile; unde nihil prohibet
conditionalem esse veram, consequente existente impossibili.
|
|