|
Circa primum sic proceditur: videtur quod totus sanguis Christi, qui
est in passione eius effusus, ad corpus eius in resurrectione
redierit.
1. Resurrectio enim nostra conformis erit resurrectioni Christi,
secundum illud ad Philipp. cap. III, 21: reformabit corpus
humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Sed ad
corpus nostrum in resurrectione redibit totum quod fuit de veritate
humanae naturae. Sanguis autem Christi in passione effusus, fuit de
veritate humanae naturae, et sacer dicitur, secundum illud, quem
sacer cruor perunxit fusus agni corpore. Ergo videtur quod ille
sanguis Christi in passione effusus, in resurrectione ad corpus eius
redierit.
2. Praeterea, verbum Dei nunquam deposuit quod in nostra natura
assumpsit, partibus humanae naturae ab invicem in passione separatis.
Sed verbum Dei assumpsit in natura nostra non solum corpus, sed etiam
sanguinem. Ergo sanguis ille nunquam fuit a verbo depositus: rediit
ergo ad ipsum in resurrectione.
Sed contra, est quod in aliquibus Ecclesiis sanguis Christi usque
hodie dicitur servari.
Respondeo. Dicendum, quod in resurrectione tam Christi quam
nostra, totum quod fuit de veritate humanae naturae, reparabitur; non
autem illa quae de veritate humanae naturae non fuerunt. Et quamvis
circa ea quae sunt de veritate humanae naturae, sit diversa diversorum
opinio; secundum quamlibet opinionem non totus sanguis nutrimentalis,
id est qui ex cibis generatur, pertinet ad veritatem humanae naturae.
Cum ergo Christus ante passionem comederit et biberit, nihil prohibet
in eo fuisse aliquem sanguinem nutrimentalem, qui ad veritatem humanae
naturae non pertinet et quem oporteret ad corpus eius in resurrectione
redire. Sed quia specialiter fit quaestio de sanguine in passione
effuso pro redemptione humani generis; de hoc magis dicendum videtur
quod totus in resurrectione ad corpus Christi redierit, triplici
ratione. Quarum prima accipi potest ex aetate Christi patientis.
Passus est enim in perfectissima aetate, in qua maxime ea quae in
homine inveniuntur, ad veritatem humanae naturae pertinere videntur
tamquam ad maximam perfectionem adducta. Secunda sumitur ex merito
passionis. Si enim sanctorum martyrum illae partes in quibus passionem
pro Christo sustinuerunt, quemdam privilegiatum fulgorem in
resurrectione habent, ut Augustinus dicit, XXI de civitate Dei;
ergo multo magis sanguis Christi, quem pro salute humani generis
effudit, ad gloriosam resurrectionem reparatus est. Tertia ratio
potest sumi ex ipsa virtute passionis. Sanguis enim ille in passione
effusus humanum genus sanctificavit, secundum illud ad Hebr.
XIII, 12: Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum,
extra portam passus est. Humanitas autem Christi salutiferam virtutem
habuit ex virtute verbi sibi uniti, ut Damascenus dicit in III
Lib. Unde manifestum est quod sanguis in passione effusus, qui
maxime fuit salubris, fuit divinitati unitus; et ideo oportuit quod in
resurrectione iungeretur aliis humanitatis partibus. Sanguis autem
Christi qui in quibusdam Ecclesiis ostenditur, dicitur ex quadam
imagine Christi percussa miraculose fluxisse, vel etiam alias ex
corpore Christi.
Et per hoc patet responsio ad obiecta.
|
|